Beati Matthei de Cicilia
ORDINIS MINORUM

 

Collaborator with St. Bernardine of Siena in the Reform of the O.F.M.

 

Archbishop of Agrigento, Sicilia
A. D. 1444-1450

 


QUADRAGESSIMALE

 

A Provisional reading of  some Selected Lenten Sermons

 

by Dott. Concetto Del Popolo

 

Via Negarville, 31/C, 10135 Torino, Italia:  tel. 0113471316

 

della

 

Università degli studi di Torino:
Dipartimento di Filologia, Linguistica e Tradizione classica:  Filologia italiana

Via Sant'Ottavio, 20; 10124 Torino, Italia:  Dipartimento: tel. 0116703574

 

 

<I. De ieiunio>

 

1. Cum ieiunatis. Mathei 6 capitulo.

De isto sacro ieiunio tria debemus contemplare. Nota quod [In margine Nota] est subtraccio cibi et potus peccatorum.

Primo: la sua diffinicione;

2°: la soa obligacione;

3°: la sua fructificacione.

 

2. Circa primum, nota 3a ieiunia ante diffinicionem:

primo: uno spirituale, del peccato mortale;

secundo: uno afflictivo, del gaudio temporale;

tercio: uno corporale, del cibo materiale.

3. Primum, quod est spirituale, est illud quod est meritorium et quod est maximum ie­iunium: De consecratione, distinctio 5, capitulo: Ieiunium. 4. Quod patet quia omnia alia ie­­iunia fiunt per istud tamquam propter finem, unde alia omnia sine isto ieiunio ni­chi­lo­mi­nus [Abbreviazione non usuale; cfr. c. 2r] valent, quia non valent abstinere a cibo et offendere Deum, quia sacrificium Deo est spiritus contribulatus [Ps 50, 19], unde Ysaie 58: Quare ieiunavimus et non aspexisti; hu­mi­lia­­vimus animas nostras et nescisti? 5. Et respondet Deus: Ecce ad lites et contenciones ie­­iunetis et percutitis pugno inpie. Nolite ieiunare usque ad hanc diem ut audiatur in ex­celso clamor vester. Numquid tale est ieiunium quod elegi: per diem affligere hominem ani­mam suam? Numquid <… Numquid> istud vocabis ieunium et diem acceptabilem Domino? Num­quid hoc est maius ieiunium quod elegi? 6. Dissolve colligacionis impietatis, solve fas­ci­culos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne onus disrumpe; frange esurienti panem tuum, egenos vagosque induc in domum tuam. 7. Cum vi­de­ris nudum, operi eum; et carnem tuam ne despexeris. Tunc <… Tunc> invocabis et Dominus ex­au­diet; clamabis et dicet: Ecce adsum. 8. Unde istud est verum ieiunium: peccaverunt o­cu­li? fac e<o>s [eas] ieiunare; et ita de omnibus /f. 1v./ aliis menbris.

9. Secundo: uno afflictivo <del> gaudio temporale, scilicet quando quis se abstinet a gaudio temporali. O! o!, quantum est bonum et dispositum ad primum! O iuvenes, abs­ti­nete vos a carnalibus desideriis que militant adversus animam: Prima Petri, 2° ca­pi­tulo, sicut cantare et ballare etc.

10. Tertium est uno [la u è corretta su una c] corporale del cibo materiale, quod diffinit Ysydorus in com­muni. Quid est abstinencia? Parcimonia virtus abstinencia ciborum. Quod potest es<se> [est] tri­plex: naturale, virtuale [? t9orale ‘conorale, corporale, temporale’?], ecclesiastico.

11. Primum est in quolibet, cum est ie­iunus in mane; quod, ut sic, non est virtus, secundum Richardum in quarto, Distinctio 15, quia hoc eciam reperitur in lupo in nemore et ali<is> animali<bus> [alia animalia]; quod est falsum.

12. 2m est virtus, quia est actus abstinencie, que est pars temperancie. Unde dicit Richardus, ubi supra, quod est cum quis subtilia (espunto) summit sibi cibum et potum ratione regulata, et illud est meritorium si propter Deum fit; unde, si quis argueretur quod non est virtus, quia omnis virtus est in operando, sed cum d (cassato) ieiunium dicat cessacionem ab actu commestionis, ergo non est virtus; item quia omnis virtus est qualitas mentis, istud est corporis actus, ergo etc. 13. Dicitur ad primum: illud ieiunium nominat actum operacionis, secundum quam quis se regulat secundum consonum dictaminis racionis. 14. Ad 2m dicitur quia in tali abstinencia dupplex est actus: unus interior, qui est velle frenare gustum a de­lecta­cionibus qui sunt in cibo et potu; alius exterior, qui est ipsa frenacione corporali [corporalis]. 15. Primus est virtute et licitus, 2us est ab ea imperatus, secundum Richardum, ut supra. Nota quod hoc ieiunium institutum est in memoriam passionis Christi. 2o: ut dignius preparemus ad recipiendum corpus Christi, secundum /f. 2r./ Ri­chardum.

16. 3m est certissimum et hoc est preceptum ab Ecclesia in diversis temporibus, exemplum inc (cassato) nam sicut est in Quadragesima: est generale: Distinctio 96, ca­pi­tulo: Quadragesima, et capitulo sequenti. 17. Item quatuor temporum, ut Distinctio 78 et ca­pitulo sequenti et capitulo: «Statuimus ut quatuor temporibus hoc ordine celebrentur: pri­mum, inicium 4e [cioè Quadragesime]; 2m in ebdomada Pentecostes; 3m in semptembre; 4m in decembre, more solito fiat». 18.  Et hec ieiunia, secundum Ri­char­dum, instituta sunt ad espiandum peccata que committimus per annum. Item 3es dies rogacionum ante Ascensionem: De consecracione, distinctio tercia, capitulo: Roga­ciones. 19. Sed ut dicit Glosa ibi, hoc non precipitur sed suadetur. Item omnes vigilie apostolorum, exceptis Phylippi et Iacobi, Iohannis ewangeliste et Barnabe, eo quod prima venit infra Pascam et Pascam, 2a infra Natalem Domini, ut dicitur Extra, De observancia ieiuniorum, capitulo Consilium; et, secundum idem Consilium capito­lum, vigilie Nativitatis Domini, Pentechostes, Ascensionis, vigilia Iohannis Baptiste et sancti Laurencii et omnium sanctorum. 20. Et si in aliqua civitate vel diocesi est aliquod ieiunium consuetum, licet non sit preceptum per vi<m>, [vis] tamen nichilominus observandum est ab illis qui stant ibi, ut dicit Decretum, distinctio i: Consuetudo, et distinctio 2: Ecclesiarum. 21. Unde istud ecclesiasticum ieiunium sic diffinitur: ieiunium est subtraccio cibi et potus, racione regulata secundum statutum Ecclesie, ordinata ad satisfaccionem pec­ca­torum. 22. Sed notandum [Nota in margine], secundum Ricchardum, quod istud ieiunium cadit sub precepto ecclesiastico et positivo, seu scripto, solum quantum ad tempor<a> [tempore] et modum; racione autem prohibicionis peccati et vicii sub lege nature, primo licet hoc 3r [tripliciter] precipiat Ecclesia. 23. Idem dicit Thomas, 2o 2e 147, unde licet quod unusquisque /f. 2v./ satisfaciat pro peccatis preteritis. Porro debet ieiunare propter evitare futura, quia interdum potest [prima della p una barra verticale, quasi inizio della s di satisfacere] satisfacere de preteritis, sed et propter evitare futura ordinatum est.

24. Queritur si tunc ieiunare debemus diebus dominicis. Respondeo secundum Tho­mam 2a 2e q. ix: id est non, quia est dies leticie; et, contra facientes, non essent a pec­catis immunes, secundum eum, nec esset christianus.

 

25. [2m principale in margine]Circa secundum principale, scilicet la sua obligacione, tria sunt consideranda: im, qui sunt obligati; 2m, qui sunt excempti; 3m, quomodo debent esse con­dicionata.

26. Ubi notandum quod ad supradicta ieiunia ligantur omnes fideles, mares et mu­­lieres, tam religiosi quam seculares, cum perventi fuerunt ad etatem ultimam 21 an­no­rum supra; sed infra etatem ist<a>m [istum] excitandi sunt ad ieiunandum, sed interdum plus vel minus secundum fortitudinem vel debilitatem conplexionum; sed maxime illi qui tran­sierut vigesimum annum obligantur sub pena peccati mortalis et dampnacionis ad ie­iunium. 27. Et vos, patres et matres, debetis conpellere filios vestros ad hoc, et Deus dabit eis gratiam, sicut sunt Neapolim [Cfr. vedere nell’articolo;  il salto stando ai Sermones, che giustificherrebbe il Ninivite, ma non l’assurdo Neapolim, scritto a piene lettere;]. 28. Sed heu, inimici Dei non curant ieiunare, sicut obs­ti­na­ti et gulosi omnes excusant se, sed ante illum qui novit abscondita cordis [Ps 43, 22] non va­le­bunt aliqua <et> aliqua illicita excusacio, quia multi se excusant qui non habent veram ex­cu­sa­cionem. 29. Sed responde mihi, tu qui te excusas; interrogo te ex parte Dei: “O peccatore, po­tes tu ieiunare?” et respondens: “Non”, cum enim haberes calculum in oculo et me­di­cus diceret tibi: “Si vis sanari, ieiuna xla dies, in conmedendo semel in die /f. 3r./ et non bi­bes vinum”, faceres? respondens: “Ymo”. 30. Ergo, o bestia, quomodo poteris excusari an­te Deum, quando propter carnem putridam abstineres et non propter animam, cum ani­ma sit corpore preciosior in infinitum, si dici posset! 31. Item, interrogo te aliu<m> [aliud]: “Vis ie­iu­nare?” Respondes: “Quomodo, frater A., possum p (cassato) ieiunare? Non sum u­sus, noceret mihi, oportet me conmedere ante ter­ciam”. 32. Cu<i> (Cum) e<g>o: “Bene. Amasne aliquam pulcram mulierem?”; res­pon­dens: “A­mo”; bene, si quis diceret tibi: “Vis stare ista nocte discalciatus in sereno et non bibes vinum neque conmedes nisi panem et aquam et faciam te habere eam?” fa­ceres? qui respondens: “Ymo, non solum ista, sed eciam maiora istis pati volo”. 33. Exclama: O mundo ciecho, o mundo paczo! Meiore fare penitentia è per andare in paradiso che per andare a·ccasa de dyavolo? non volere ieiunare per una miser<a> delectacione carnale, per la quale ne perde l’anima e ’l corpo? vole<r>e (voleve) ieiunare e per aquistare quello inconmutabili e infinito bene, per lu quale l’anima e lo corpo sempre essere felice. [mi convince poco: <è> e·sser<à> felice] 34. Non, non posse ieiunare! Quid respondebis Deo tibi ista proponenti, o peccatore? 35. Item interrogo te alium, qui dicis: “Frater A., noli loqui mecum de ieiunio ullo­modo, quia non possum ieiunare, sum mercator”. Cui ego: “Quantam pecuniam vis lu­crari?”; respondens: “Centum ducatos”; cui ego: “Vis stare per quadraginta dies in navi in mari et patiaris multas angustias et pericula, non bibes nisi aquam putridam et com­medes panem vermibus plenum, et promitto quod mille lucrabis ducatos?”; respondens: “Om­nia mala volo sustinere ut possim bene lucrari”. 36. Ergo, o miser, o fatue, propter pos­se bene /f. 3v./ lucrari pecunias vis ieiunare; et propter lucrari regnum celorum et vitam eternam? 37. Alii dicunt quod habent malum capud; alii dicunt quod habent malum stomachum et ita omnes se excusant. Sed ante illum qui omnia novit? 38. Et ita conclude quod ad huiusmodi ieiunia omnes obligamur nos, quia possumus. Per la bocca intrò el peccato in Adam [cfr. Rom 5, 12] e noy, e per la bocca bisognia el remedio et exterminare.

39. Bene, frater, postquam nos obligamur ieiunare, secundum quod dicitis, doce nos in diebus ieiuniorum hora conmedendi. Ab ecclesia est hora nona, quia sic ut est con­suetudo. 40. Unde cum dicitur De consecratione, distinctio prima, capitulo: Solent, quod nullatenus ieiunare credunt, qui manducant antequam vespere celebrentur officium et fra<ngitur ieiunium>. In ieiuniis quatuor temporum hora vespertina etc. 41. Sub hora vespertina prandendum est tempore ab hora nona inclusive ut ultra, nec oportet pretere (cassato) preterire a capite hore none; si enim per modicum tempus ante horam none conmedatur, non propter hoc frangitur ieiunium. 42. Et licet illi qui conmedunt post sextam statim derogetur in alio perfecti ieiunii, non tamen sunt transgressores, illaque est necessitate in ieiunio, maxime cum cunsuetud<ines> [cunsuetudo] in aliquibus partibus valint con­me­dere statim post secundam vel tertiam. Idem dicit Thomas 2a 2e q. 147.

43. Sed queritur a quibus cibis est abstinendum. Respondeo, secundum Richardum in 4 distinctio 15, ab omnibus lacticiniis. In aliis autem temporibus ieiuniis fac se­cun­dum mores patrie; sed in omnibus generaliter usus carnis est interdictum. Thomas 2<a> 2<e> q. 147.

44. [In margine 2a pars] Quantum ad 2m, qui sunt excepti, ubi nota quod tantum ex­cep­ti sunt 13cim genera personarum. Hic dico confessoribus quod non absolvant illos qui non ieiunant nisi haberent legittimam causam. 45. Primo, pueri per 3es raciones, se­cun­dum Ri­chardum in q. 15: prima, quia in eis est caloris naturalis magnitudo, /f. 4r./ que multum con­summit; 2a, quia nutrimentum in eis est causa operacionis duplicis virtutis, sci­licet nutritive et augmentative; 3a, quia non ita in eis sicut in perfectis est con­ple­xio viciorum; qui, licet non sint, tamen assuendi sunt, secundum sanctum Thomam 2<a> 2e q. 147. 46. Secundi sunt mulieres <pre>gnantes (prime gnantes) et lactantes propter duas rationes: una est quia debent accipere cibum non tantum per se, sed in inf perfeccionem nu­tritivi; 2a, qui<a> pregnantes consuerunt varia et inordinata desideria diversorum ciborum et quando ita intensa quod, nisi ali<qu>o (alicio) modo possunt appetitui sa­tis­fa­cere, posset esse preiudicium fetus, secundum Richardum. 47. 3ij sunt egrotantes, quia in eis natura debilis est et ideo si daretur una vice simul, totum quod est necessarium con­venienti sustentacioni sue nature. gravaretur; sed, si daretur pluribus vicibus, con­fortatur natura et vigoratur; et ideo non obligantur. 48. Quarti sunt nimium senes, quia in eis calor et virtus debilis est, quamvis sint sicci siccitate opposita huiusmodi naturali, superhabundat tamen in eis humiditas accidentalis ex indigestione causata; unde si totus cibus quam eorum natura requirit per diem naturalem ab eis summeretur una vice, nimis agravaretur naturalis calor et non possent cibum convenienter digerere. Hec Richardus. 49. Quinti sunt victum necessarium lucrantes cum gravi labore, quia in talibus fit magis hu­mi­di consumpcio nec cum ieiunio convenienter possent et efficaciter laborare ta (cas­sa­to), dum tamen adsit facultas a suo sacerdote petere dispensacionem et ille debet eis con­cedere; et hoc debet intelligi si illi non possunt aliter vivere; 50. et qui suos operarios c (cas­sato) conducere volunt in diebus ieiunalibus nisi sub hac condiccione quod /f. 4v./ quod (ripetuto) non ieiunent, a peccato non excusantur. Et subdit Richardus quod si victum necessarium cum labore, cum quo ieiunare <non possunt>, possunt acquirere, a peccato ex­cu­san­tur. 51. Sexti sunt peregrini, scilicet si talis peregrinacio comode <non> differitur, non pec­cant, se­cundum Richardum. 52. Septimi sunt victum necessarium ostiatim mendicantes, quando scilicet tantum habere non possunt de elemosina quod <h>ora conmestionis quod ad victum tot<i>us diei commederet non sufficeret, vel eciam, secundum eum, inedia de­bi­li­tatis. 53. Octavo de cursoribus dominorum, propter nimium laborem quem sustinent in cur­rendo; nota, secundum Guielmum, quod si moram fecerint, aut vel modicum vadunt, tunc tenentur. 54. Nono servitores nobilium, qui habent servire ad mensas eorum diucius pro­trahendis, si ex causa necessaria preveniant aliquantulum horam conmedendi, com­me­dendo ex toto vel ex parte modicum, ne deficiant in serviendo, possunt, se­cun­dum Tho­mam. 55. Decimo servientes mediocri<um> [da contrapporre a nobilium di sopra] personarum, qui surgunt de mensa domi­no­rum suo­rum ut vadunt ad portandum vinum vel alia, et revertentes iterum conmedunt, non pec­cant. 56. Undecimo de medicis pregustantibus medicinas, sicut nec qui summit il­lam. 57. Duodecimi: de seneschalchis pregustantibus cibos ante dominos pre timore veneni, non peccant. 58. 13i de regularibus habentibus legere in mensa in refecto­rio: aliquid summunt ne deficiant, excusantur si hoc faciunt de licencia prelati, secundum Guielmum. [Probabilmente Guglielmo di Auxerre, cioè Summa aurea, edita dal Collegio S. Bonaventura Quaracchi 1980 ss.; parla del digiuno, come si vede nella Legenda aurea, Quattro tempora]

59. Sed hic est una difficultas, utrum semper ieiuniorum sit obligatus quis peteret licenciam. Respondeo, secundum Guielmum: si constat de causa propter quam solvendum est, non est necessarium ut petatur dispensacio, presertim, ut dicit Thomas de consuetudine interveniente. 60. Si autem dubium sit utrum sit causa necessaria, tunc pe­ten­da est dispensacio ab episcopo loci, si comode possit haberi, /f. 5r./ haberi (ripetuto) alias a primo sacerdote.

61. Quantum ad tercium, scilicet quomodo ieiunia debent essent (cassato) esse condicionata, ubi nota septem condiciones quas debet habere ieiunium, scilicet ut pla­ceat Deo. 62. Primo, ut sit pium, id est cum elemosina, unde Augustinus in quodam ser­mone: «Tale est ieiunium sine elemosina, qualis est lucerna sine oleo». 63. Unde, sicut faciebat Tobias qui faciebat vocare pauperes, ymo de mensa surgebat ieiunus ut mortuos sepeliret. Ysaie 56°: Hoc est ieiunium quod elegi, [58, 6; la citazione corretta si trova più idietro!] videlicet collige fasciculos depri­men­tes [56, 8] <…> sunt peccata anima gravatur. Colligaciones impietatis [58, 6] sunt vi<ncu>la [vilia], quibus anima <…> qui in vinculis colligitur, que sunt per penitenciam dissolvenda. Et hoc est ieiunium pium. 64. Secundo, debet esse discretum. Quod autem debeat esse discretum patet quia in­discre­tum D<eo d>isplicet et dyabolo multum placet, quia per illud quis reducitur inpotens ad faciendum omnia bona et ad resistendum sibi, scilicet diabolo; 65. et ideo discretum sibi displicet; unde, cum magister Deoegenes [chi era costui?] molto ieiunio se afflixisset, et conmedere<t> interdum ne corpus deficeret, apparuit ei dyabolus dicens: “Comede!”, come gulosa plus dolens de commestione quam de abstinencia. 66. Et ideo Paulus ad Romanos 12, precipiens ut actor [attore? Bella cosa che era Paolo! sarà o pastor o meglio apostolus ; o ancora precipiens, ut a<u>tor gencium, castigacionem] gencium castigacionem corporis et penitenciam, dicens: Obsecro vos ut exibeatis corpora vestra hostiam viventem etc. Et addidit: Racionabile obsequium vestrum. 67. Sed secundum Ieronimum, et protestatur cum Nicolao de Lira, in Epistola ad Ro­manos 12°, super illo verbo racionabile obsequium vestrum; dicit Ieronimus: de rapina ho­locaustum offerunt qui austeritate nimia corpus suum inmoderate affligunt. Et ad Corinthios 6: Ut castigati et non mortificati. 68. Tercio debet esse sobrium ut scilicet omnia cum mensura et pondere: Ecclesiastici 4°: Comedent filii Ysrael panem suum in pondere et mensura: et ad Romanos 13°: /f. 5v./ Non in commessacionibus et ebrietatibus. 69. Augustinus: Mens, aviditate ciborum lassata, perdit oracionis virtutem; et De conse­cra­tione 5 capitulo Sint tibi, dicit quod sint tibi cottidiana ieiunia refeccio, sacietatem fugies, et merito, quia huiusmodi cibi et potus ingurgitacio est causa lascivie, ad remedium cuius est ieiunium ordinatum; unde distinctio XX capitulo primo dicitur: ventris ingluvies ad luxuriam facile provocat, et parum potest: venter et genitalia sibimet ipsis vicina sunt ut ex vicinitate menbrorum consideracio intelligatur viciorum et ideo sobrium. 70. O carissime, vis ut te doceam qualiter facies ut sit tuum ieiunium sobrium? O, sic: fuge gulam! secundum Thomam, 2a 2e q.147. Idem Richardus.

71. Quarto: ut sit mundum et sanctum, scilicet sine peccato. Joelis 2°: Sanctificate ieiunium, vocate cetum et congregate populum, et clamate ad Dominum. A, a, a quia prope est dies Domini. Ieiunium sanctificare est per confessionem et per elemosinam propter peccatorum multitudinem ab anima expurgare. 72. Et [in margine nota] nota quod triplex A gracie intelliguntur, qu<e> [quo] in omni penitente et ieiunante sunt necessaria. Per primum A, gracia intelligitur cordis contricio. Per secundum A, oris confessio. Per 3m, operis operis [ripetuto] satisfaccio, qu<e> [qui] in tribus consistit, scilicet in ieiunio, elemosyna et oratione. 73. Et infra: Egrediatur sponsus de cubili suo et sponsa etc. Unde ad Romanos 12°: Exibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo pla­centem.

74. Quinto: rectum et purum, non sicut eger infirmus, qui ideo non commedit, quia non potest; non sicut egens, quia ideo non comedit, quia non habet; non sicut cupidus ne expendat; non sicut gulosus, qui pertrahit horam ut avidius conmedat; non sicut ypo­crita ut laudetur; sed ieiunia vestra sint solum propter Deum. Unde Mathei 8: Cum ieiu­na­tis etc.; Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi erugo et ti- /f. 6r./ <-nea> demolitur et fures f<urantur>. Thesaurizate enim vobis in celo, ubi etc.

75. Sexta: quod sit leta. Mathei 8: Nolite fieri sicut ypocrite tristes, quia dicit ad Corinthios 9: Hylarem enim datorem diligit Deus. Et ideo Deus in Matheo dat modum ut fiat cum leticia dicens: Tu autem, cum ieiunas, unge capud tuum et faciem tuam lava etc.

76. Septima condicio: ut sit devotum, scilicet ut sit cum confessione et oratione. De oratione dicitur, Thobie 12°: Dixit Raguel: Bona est oracio cum ieiunio. Unde Cri­sostomus super Matheum: Sicut miles sine armis nichil est, nec arma sine milite, sic nec oratio sine ieiunio nec ieiunium sine oracione. 77. Isydorus in Summo bono dicit: Hoc est perfectum et racionale ieiunium, quando homo exterior ieiunat et interior orat. Facilius enim per ieiunium oracio penetrat celum. De oracione et confessione, scilicet Iacobi 5° capitulo: Confitemini alterutrum peccata vestra et orate pro invicem ut salvemini etc.

 

78. Quantum ad 3um principale, la soa fructificacione: ista materia predicatur feria 4a post primam dominicam vel die dominico.


<II.> Feria 5. Sermo. de ligno paradixi

[de ligno paradixi di altra mano]

 

1. Lignum vite in medio paradixi, Genesis etc. In quibus verbis 3a denotantur:

primo: de l’arbore preciositate, ibi lignum vite;

2°: della sua virtuosità, ibi in medio;

3°: de la località, ibi paradixi.

2. Hoc est quod devota anima posita est in crucis contemplacione, quod fixum lignum vite in medio cordis visceraliter e sente tanta dulcedine, tanta suavità in quella sua anima, che non voria me<u> [da un originario mey<meu] ser<m>o [servo] de ipsa cruce audire parlare.

3. Nota quod per hanc crucis viam omnes apostoli transierunt. O peccatores, credo quod illud lignum erit causa tue salutis, quia sicut diamas non potest frangi a malleo nisi mediante sanguinem edi, sic /f. 6v./ frangetur cor tuum eundi per viam crucis, ita quod, si alias per predicaciones non converteris, per istam deberes converti.

4. Quantum ad primum, scilicet de l’a<r>bore la preciosità, crux benedicta preciosa est, ymo est preciosissima, a qua vita hominis est egressa. 5. Augustinus, [ma di Agostino è la citazione prima?] Gregorius: «Qui salutem humani generis in ligno crucis constituisti», unde in Spiritu sancto loquitur in Canticis: Sub arbore mal<i> [malo] suscitavi te et predixi te suscitandum; et hoc propter communem iustificacionem. 6. Nam pater et mater mortui fue­runt per culpam, ab arbore ligni veti<t>i [vetidi], sed istius ligni «tunc n<o>tavit [natavit] dampna ligni ut solveret». [De parentis protoplasti Fraude Factor condolens, Quando pomi noxialis In necem morsu ruit: Ipse lignum tunc notavit, Damna ligni ut solveret parafrasi del Pange lingua].

7. O peccator, memorare talium beneficiorum, et congnosce te et Ihesum salvatorem tuum, et congnosce te dampnaturum! 8. Nota quod qui non congnoscit se, non potest se vilipendere; et qui non congnoscit creatorem, non potest eum diligere. Unde Au­gus­tinus: «Invisibilia congnoscere possumus, incongnita nequaquam». [MI SEMBRA BANALE]

9. Primo: consideracio sui;

2°: conpassio proximi;

3°: affliccio corporalis;

4°: conparacio Christi;

5°: desiderium glorie;

6a: superna visitacio;

7°: reffeccio.

10. Mortua autem anima in peccatis, mistice ut vitam capiat salutarem, et ramos splendifices contemplare, oportet ascendere hos supra dictos, et in medio cordis sui lignum crucis plantetur, lignum superamabile vite, cuius fructus comedunt et gustant cives nobilissimi paradixi. In quolibet autem ramo erit flos pulcherrimus, cum avicula nidificante.

11. Primus ramus est consideracio sui. Considera [enim, da espungere] enim, homo, quid fuisti, quid es et quid eris, et invenies te miserum et miserabilem, pauperem, cecum et nudum, ut <dicit> [la d è posta sul margine destro, dopo nudum, mentre a capo c’è ut] Io­han­nes in Apocalypsi 3. [3, 17; quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus et nudus] Unde hoc considerando ad nichilum redactus sum [cfr. Act 5, 36]. 12. Unde Ber­nhar­dus: «Stude te ipsum, /f. 7r./ congnoscens [congnosce con titolo] quod multo melius est si te ipsum congnoscis quod si te negligat et cursus syderum et planetarum et virtutem herbarum et conplexiones hominum et naturas animalium congnosceres et scientiam omnium celestium et terrestrium haberes. Rege tuos effectus, dirige actus, corrige cursus». 13. Et unde Ambrosius: «Congnosce te, homo, quantus es, attende ut consideras quid in te cogitas, quid exiit de ore et quid facis et fecisti in opere». 14. Bernhardus: «De ignorancia tua venit in te superbia». Dic phylosophos et curiosos volentes studere, etc. 15. Super hunc ramum nidificat unus avis, qui vocatur pavo [errore d’autore: avis è femminile, ma uccello è maschile]; qui talis est nature quod, quando dormit, si statim evigilatur, clamat fortiter, quia credit amisisse pulchritudinem suam. 16. Quid per pavonem, nisi anima quasi dormiens in huius seculi vita et tenebra? Semper enim debet timere ne pulchritudinem suam, idest imaginem Dei, perdat. 17. Psalmus: Salvum me fac, clamavi ad te ut custodiam mandata tua. 18. <Litter>aliter pavo talis est nature quod elevat pennas alarum et caude et intuetur et delectatur in pulchritudine earum, sursus respiciendo; dum autem respicit deorsus, videlicet [scritto per esteso; melius videt] pedes tam magnos, clamat: Pau, pau, pin! 19. Moraliter pavo, idest anima, nidificans in ramo proprie consideracionis, duos habet respectus, scilicet sursus quid ad animam pulchritudinem pen<n>arum suarum, scilicet memorie et intellectus et volu<n>tatis [voluptatis, prob. ex adbrev.]: 20. contemplando raciones gracias, ad ipsam animam pertinentes, humillime considerando, gaudet tunc, se videns ad ymaginem creatoris esse creatam et tantis graciis ideo dotatam; gaudet, quia se videt sociam angelorum; gaudet, quia se videt habitaculum Sancte Trinitatis. Ioannis: Ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus. 21. Prosequere ulterius de aliis /f. 7v./ graciis et excellenciis et nota quod non letatur pavo, nisi quando pennas elevat ad denotandum quia anima debet omnes gracias attribuere, et sibi pro qualibet grates [costrutto elegante] referre, dicendo: Accipe, dulcissime Ihesu, omnes gratias istas que tue sunt. 22. Deorsum, respice quoad corpus, respice pedum nigredinem, scilicet affeccionis pessime desideracionis. Melius: respice miseriam et fragilitatem pro prima, et vide quod a se nichil habet; clamat: Pau, pau! 23. Psalmista: Pauper sum ego in laboribus a iuventute mea, exaltatus autem, id est per gratiam tuam, humiliatus sum et conturbatus, propter miseriam meam. 24. Et tunc nascitur ibi flos pulcherrimus, scilicet viola odorifera suavis, humilitas sancta, cuius odorem filius Dei senciens in ventrem virgineum intravit et ibi carnem assumpsit; Luce primo: Quia respexit humilitatem ancille sue. 25. Dic contra mulieres adornantes se et portantes trapulos. Dic de beata Maria, quod erat induta solum ad cooperimentum menbrorum.

26. Secundus ramus est conpassio proximi, quando anima bonam et sinceram in­ten­cio­nem requisierit, quod in se et suo creatori displiceat, et per hanc congnicionem recu­perat humilitatem, tunc humiliter condescendit inbecillitatem proximi. 27. Ad Phylippenses primo: Quid eligam, ignoro. Cupio dissolvi et esse cum Christo. Et duobus modis est esse desiderium cum Christo; multo melius est permanere in carne per nos, ut beatus <Martinus> dixit: «Domine, si adhuc populo tuo sum necessarius, non recuso laborem. Fiat voluntas tua». Et beatus Franciscus: «Non sibi soli vivere, sed aliis proficere». 28. Super hunc ramum <hyena> [spazio in bianco; nell’antigrafo doveva esserci parola illeggibile o strana; nei sermoni: yrena; animale ignoto; però non è un uccello! iena del GDLI] nidificat. Que talis nature est quod iuxta mortuorum sepulturam habitat et /f. 8r./ ad mortem appropinquat, sentit a longe et clamat clamore magno. 29. Avis ista est anima conpaciens peccatoribus, mortuis in peccato mortali, ut ipsas ad viam veritatis revocet. Ysaye 48: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam et anunccia populo meo scelera eorum et domui Iacob peccata eorum. Sicut Ie­re­mie 4: Ventrem meum doleo. Maxime clamare debent p<r>e<di>catores [pctores con ti­tu­lo sopra tor] et contemplativi oratores, erantes Christi pecudes ad viam veritatis reducendo. 30. Heu, heu, quia dyabolus in hoc mundo tot habet predicatores et doctores, fatuchiarie, indivinatores; Dominus autem Christus Ihesus vix invenit qui veritatem velit intimare. 31. Crescit gladiola circa aquas, que est anima crescens per conpassionem lacrimarum. Psalmista: Exitus aquarum deduxerunt oculi mei. 32. Tales lacrimas debet habere anima crescens per conpassionem, quia in hoc ramo eius cacum<e>n [cacumie, con titolo sulla i] desiderat contemplari, invita ad plorandum omnes devot<os> [devoti] et devotas Christi et virginis Marie. 33. Super hunc Apostolus ascendit: Corinthiorum 2°: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? Et Ysaias: Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum?

34. 3us ramus est affliccio corporalis, quando anima fidelis in statu penitencie letatur et gloriatur. Et sic ibat ad Carceres beatus Franciscus, et Paulus ad Corinthios ij: In fame et siti, frigore et nuditate. Qui non baiulat crucem suam et sequitur me, non est me dignus. 35. Et super hunc ramum, cingnus nidificat. Qui talis nature est, quod quando morti appropinquat, suaviter cantat et significat animam in tribulacione gaudentem. /f. 8v./

 

da correggere

 

 

Actus quinto: Ibant apostoli gaudentes a conspectu concilii. Nota quod <t>unc [hunc] morti appropinquat iustus quando est in peccatis quasi mortuus. Ad Colocenses 3: Mortui enim estis. Super hunc ramum nascitur lilium; quanto magis a spinis pungitur, tanto magis redolet. Canticorum: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter inter [duplicato] filias. Sic fidelis anim<e> [anima] non debent malum pro malo reddere, sed odore dulcedinis circa proximum exhybere et sic salvi fiunt et in hiis qu<i> pere<un>t [que peremit] aliis quidem odor mortis, aliis autem odor vite in vita<m>.

Quartus ramus est conparacio Christi: quando anima labores creatoris sui ad memoriam reducit, requiret primo amoris magnitudinem et omnia mala sustinet libenter. Gregorius [segue una G, forse un 6, inserito tra due barre verticali]: «Passio Christi ad memoriam revocat; nichil est quod non equo animo tollat». Omnes in amaritudines (sic) sibi dulcescunt: peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, cuius livore sanati sumus. - Dic quomodo Iudei interfecerunt Christum. O beata Virgo, nos fuimus crucifixiores tui Filii etc. - Super hunc ramum arpiam nidificat, que vultum hominis, et est sic crudelis quod primum hominem quem invenit interficit; et, postquam interfecerit eum, vadit ad aquam et ibi speculatur vultum eius et videt sibi similem, credit quod sit homo quem interfecerit, magno dolore cruciatur quociescumque videt hominem. Arpia est anima que debet habere vultum humanum non ferinum, cuius peccata interfecerunt Christum Ihesum: Ysaie 43: Propter scelus populi mei percussi eum. Cruciari debet intuendo se in aquis lacrimarum, quia +credeverit+ Ihesus in cruce appensus. Nam facere debet sicut /f. 9r./ turtur, quia quando socium perdit, la­men­ta­biliter plangit et maxime inveniendo aliquod signum sui socii. Signa invenimus Christi Ihesu per partem ipsum in cruce videndo. Super hunc ramum ros<a> [R/. osci, col punto sulla i finale; evidente che ci era un’a; nei sermoni rosa] nascitur, intus rubea per caritatem, de foris alba per mundiciam et puritatem. Rubescit anima sponsa Christi per amorem, dum considerat se sanguinem Christi esse redemptum [concordantia ad sensum], et quanta sustinuit pro eius amore, que non solum persequi sed vituperabiliter dignatus est mori ut ipsam redimeret. Hic narra figuram istam. Rex quidam habuit quandam filiam qu<a>m [quem] violavit quidam miles, qui fuit expulsus tamquam proditor; et in despectu patris qui expelle<r>at eum, adulteravit filiam eius, quam pater iratus privavit omnibus bonis paternis, expellit eam de regno cum vituperio. Deinde ad magnum tempus multi amici regis rogabant eum ut deberet ipsam ad statum pristinum restituere; et maxime filius regis rogabat pro sorore; qui, pia conpassione conmotus, optinuit a patre ut revocaret sororem suam ut ipsa cum honore rediret ad regnum. Obtenta prius a patre licencia, exivit de regno, equitans equum album et armatus totus incedens, quesivit sororem suam per magnum tempus; quam cum invenit, miles ille <qui> violavit filiam regis hoc sciens conmisit bellum cum filio regis fortissimum; sed ad ultimum miles interfecit equum filii regis et ipse interfectus est ab eo et ipse liberavit illam de potestate militis. Videns autem puella fratrem suum cum equo mortuum, recepit arma fratris /f. 9v./ sui et tenebat in camera et sepcies intrabat irremediabiliter lacrimando ob amoris teneritu­di­ne<m> fratris. Moraliter: rex iste Christus [il senso non funziona; deve essere Deus, come nell’altro codice] est [sequitur es]; m<y>les [miiles] ille proditor est dyabolus, Lucifer de paradiso per suam superbiam eiectus est; filia regis est anima, que expulsa de paradiso terrestri et privata de paradiso celesti; amici regis pro ea rogati sunt, sancti patres et prophete, qui clamabant ad Dominum, dicentes: Mitte quem missurus es dicebat Moyses; David dixit: Inclina celos tuos et descende; Isayas dixit: Emitte agnum, Domine, dominatorem terre; filius regis est dominus noster Ihesus Christus, frater noster: psalmus: Narrabo nomen tuum fratribus meis; camera in qua se armavit est venter Virginis gloriose; equus albus est caro purissima quam accepit; armatura sunt sancte virtutes. Hunc strenuum militem vidit Iohannes, Apocalipsis 18, in appericione sexti sigilli dicens: Ecce equus albus, idest caro Christi munda, et qui sedebat super eum, scilicet deytas vel divinitas, habet arcum; arcus de ligno et corde est misericordia et iusticia. Corda trahit arcum, idest misericordia flectit iustitiam. Nam arcus durus de ligno, habens duo cornua, est iusticia Dei a mollicie misericordie tracta; duo cornua sunt scilicet premiatio bonorum, et est cornu superius; cornu inferius privvacio malorum. Apocalipsis: Cornu in manibus eius, idest duo cornua sunt, scilicet amor, quod est cornu superius, timor cornu inferius. Et sequitur: exivit vincens, ut vinceret. In ligno crucis appensus equus suus, scilicet corpus interfectus est. Accipe, anima mea, arma fratris tui amorosissimi Ihesus, scilicet crucem, lanceam, fel, accetum; repone in camera memorie tue, ubi flendo et suspirando sepcies in die recorderis quod inmenso amore creator noster piissimus nos amavit, quia /f. 10r./ mori voluit ut nos vivificaret.

Quintus ramus est desiderium glorie. Unde David: Que<m>admodum desiderat cervus ad fontes aquarum - dic totum versum, cum sitivit -. Super hunc ramum ascendit Paulus, cum dicebat: Cupio dissolvi et esse cum Christo. - Dic de caritate -. Super hunc ramum nidificat phylomena, que talis nature est quod de nocte cantat et cum videt diescere et solis radios luce tanta hylaritate cantat, quod pene se disrupit. Hec phylome<n>a est anima in nocte cantans, temptacionem pacienter tollerando exspectat lucem solis, idest consolacionis Ihesu Christi. Ysaie 28: Anima mea desideravi te in nocte, sed in spiritu meo in precordiis meis de nocte vigilabo ad te. Parum in hac vita vivimus, parvus est labor, magnum est premium. Dic quomodo dixit sanctus Fran­ciscus: «Modica consolacione». Super hunc ramum crocus nascitur qui est pallidi coloris; anima est pallens pre nimio desiderio estuans videre Ihesum ut se amabilem ostendat: Canticorum secundo: Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoleravit me sol; vel crocus cor confortans est, amor corroborans ad omnia mala propter Christum tolleranda. Ad Romanos 8°: Quis nos separabit a caritate Christi, etc. Hic potest dici versus Iacoboni, scilicet: «Amor, la toa amicicia».

Sextus ramus est superna visitacio, quando Deus per graciam suam visitat animam desiderantem. David in psalmo <…>: Visitavit nos oriens ex alto; illuminare hiis qui in tenebris et in umbra mortis sedent. Super hunc ramum yrundo nidificat, que talis nature est quod volando cibum accipit; anima enim, superno desiderio flagrans, /f. 10v./ nichil terrenum debet accipere nisi volando, idest sine mora dileccionis transeundo, cibum in aere contemplacionis debet recipere spiritualem. Super hunc ramum, solsequium nidificat, idest solem sequens, quia quandoque sol oritur, ille flos aperitur, ad recipiendum radios divine dulcedinis, semper enim respicit radios solis recte linealiter; quando vero sol se subtrahit et illa claudit folia sua et per totam noctem clausa remanet. Et est anima: anima aperiens intellectum et affectum ad recipiendum radios solis iusticie, qui in nocte adversitatis claudit usque adventum dilecti, ne perdat per negligenciam quod per iusticiam acquisivit. Clausit Maria Magdalena quando venit ad monumentum, non invento angelo sibi loquente, respondisset quia tanto flagrabat cor eius igne dileccionis, quod nullum vellet cor eius solacium accipere ab aliquo. Angelus cum ingenti lumine coruscabat, sed sibi nullum suffecit, quia cor eius, verum solem requirens, quodcumque videbat parvipendebat.

Septimus ramus est refeccio, quando anima tantum vinculis divini amoris astringitur ut corpus deificetur. Exemplum habemus de sancto fratre Iohanne de Alverna missam celebrantem, qui deficiens pr<e> [p cum titolo et me] dulcedinis amore Ihesus, dicebat: «Hoc est, hoc est». Psalmus: Defecit in salutare tuum anima mea et in verbum tuum supersperavi. Ex illa defeccione sancti fratr<i>s [fratres] Iacobi cor crepuit medius ex igne amoris. Dic versus Iacobini de amore. Super hunc ramum fenix ni­di­fi­cat, que talis nature est quod, cum diem mortis sue imminere considerat, diversas spe­cies aromatum congregat, scilicet [scritto come richiamo in fondo alla carta] /f. 11r./ mir­ram et aloes, thus, que, inp<l>eto [inpheto] vite sue tempore, ex calore solaris et ex col­lisione alarum accendit, et, intus siliens, se ipsam cremat et de cineribus eius vermis exurget, paulatim advalescit, ac processu statuti temporis induit alarum: reigina [sic] in superioris avis speciem formaque reperitur. Moraliza quia pulcherrima est figura. Fenix, que una in mundo, raritatem significat ascendencium ad hunc septimum ramum. Nam pauci circa unum ad salutem con­tem­plantur. Dominus respexit super filios hominum; omnes de<clin>averunt [delectaverunt] simul inutiles facti sunt. Species aromatice sunt Dei beneficia, scilicet creacionis, redempcionis, gubernacionis, incarnacionis. Crea­cionis: Genesis primo: Faciamus hominem ad ymaginem similitudinis etc. In­car­na­cio­nis: Quia cum venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum natum ex muliere. Ecce nativitas redemptoris: Quia cum inimici essemus Deo, reconciliati sumus per mortem Filii eius. Gubernacionis, quia cum ex nichilo facti sumus, si brachio Dei non guber­neremur, ad nichilum revertermur. Que omnia coram sole iusticie ponere debet, sibi gracias reddendo, et igne divini amoris iungit, implorando. Super hunc ramum piper nascitur, nam parvum est et nigrum, in quo notatur humilitas; est calidissimum, in quo notatur ferventissima caritas; et est figure rotunde: ibi notatur admodum bene operandi maxima abilitas.

Circa secundum principale, scilicet de la soa virtuosità, quia In medio; circa 3iij principale, de la loca /f. 11v./<lità>


<III.> Sabbato. Sequitur sermo de temptacione

 

Beatus vir, qui suffert temptacionem, quoniam quum probatus fuerit accipiet coronam vite. Iohannis, primo. Ubi 3 notantur:

primo: uno fructuoso bactagliare;

secundo: uno virtuoso triumphare;

3°: uno glorioso coronare;

ibi: Beatus vir, qui suffert temptacionem; ibi: quoniam cum probatus fuerit; ibi: accipiet coronam glorie.

Quantum ad primum nota secundum Augustinum: Caro, mundus et demonia diversa movent prelia. Sed sanct<i> [scte] strennu<i> [strennue] Christi milites septem fructuositates acquirunt in temptacionibus istorum inimicorum.

Prima: vivificacione: multum vivificatur servus Dei, dum sentit se temptacione premere et signum est quia ipse vivit in gratia. Unde David: Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit et Iob 7: Milicia est vita hominum super terram, idest illi sunt super terram qui contempserunt mundia. Maius signum amoris Dei, quod habeat servus Dei, est cum temptatur, quia Deus omnem filium quem flagellat diligit. Sic, nota, Deus probat servos per temptacionem, ut cognoscat firmitatem. Psalmus: Tamquam aurum in fornace probavit electos Dominus; et alibi: Temptavit illos, et invenit illos dignos. Sed humana temptacio arguit te, non interficit; quanto in hoc seculo frangimur, tanto in eo sod [cassatum] solidamur; quanto in presenti affligimur, tanto in futuro gaudebimus. Si hic flagellis atterimur, purgati in iudicio invenimur. /f. 12r./ Semper hic Deus vulnerat quos ad salutem perpetuam preparat ut in fornace probatis, ut aurum; ut sorde caenas [sordes et caenum ‘sozzura e fango, melma, lordura’] tribulacionis carn<is> [carno] purgans ad purgacionem. Tria sunt ista omnia que sus­tines: non igitur murmures, non blasphemaris, non dicas: “Quare sustines mala? quare af­fligor? ut quid mala paciar?”. Sed magis dic: Peccavi, et, ut eram dignus, non re­cepi e­qua­lem vindictam peccati mei; non sencio me minus percussum [percuss con ab­bre­via­zio­ne di ser] quam merebar. Agnosco secundum meritum peccatorum dispar est pe­na­rum causa; nec tanta sunt supplicia quanta exstiterunt peccata. Qui enim in fla­gellis mur­murat, Deum plus irritat et ad furorem amplius provocat; qui vero adversa pa­cienter tol­lerat, Deum cicius placat. Ad purgacionem tuam proficit si ea que pateris ad ius­ticiam Dei retuleris. Exercet enim Deus in te disciplinam suam ut qui parcendo ad se te re­vocat, <f>eriendo [seriendo] clamat ut redeas. Psalmus: Tribulaciones cordis mei mul­­ti­pli­cate sunt; de necessitatibus meis erue me. Unde, videndo Paulo che quella temp­tacione dixit: Libenter gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Chri­sti. Bene comtemplare. Doce mulieres resistere in temptacionibus et affliccionibus et in ad­ver­sitatibus, quia periculosissima temptacio est nulla temptacione pulsari. Ideo di­cit: Omne gaudium existimate, fratres mei, in diversas temptaciones incideritis; et no­lite timere, quia iuxta est Dominus hiis qui tribulati sunt corde. Cum autem non temptatur, ad nichilum valet, /f. 12v./ nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus; ex­emplum cor­poris mortui, qui si pungitur non sentit; sed quanto magis temptatur, magis vi­vi­fi­ca­tur: ad exemplum arboris, cum putatur, et cum non putatur salvatica fit; * subendio * [sub exemplo???*] fac anima; et cum non temptatur, ad tribulacionem ventilatur, deirrigatur potentiis. Exem­plum civitatum: antequam depredarentur, dum esse<n>t in pace, non congnosceba<n>t De­um, sic filiii isarel; et cum tribulate fuerint, clamaverunt ad Dominum. Ecce infir­mi­tas gravis sobriam reddit, quam male femine et mali homines non senciunt, sed <h>o­mi­nes [bom, c’è in segno di abbreviazione sulla finale che sembra i, ma è la terza asta della m] sic sencientes sunt proprye inimici Dei: hoc maximum signum quod semper mali bene stant in hoc mundo et boni tribulantur. Ideo conmendat doctor dicens: Non indignemini si mali in mundo florent et si vos patimini, quia non est christiane dignitatis in temporalibus exaltari, quin pocius deprimi mali, vel habent in celo et boni vel habent in hoc mundo. Sepe illius boni alloqui potestis dicens: ad quid tenditis gaudere debetis. Ideo David: Vidi impium superexaltatum et letatum sicut cedros Libani; transivi et ecce non erat; quesivi et non est inventus locus eius. Exemplum beati Ambrosii dum transivit per la Batavia de l’Isoli [ms. batania de li soli; Forcellini, Lexicon. Onomasticon: «regio, […], insula Batavorum, ita dicta quia sita inter duo cornua Rheni, hod. Paesi Bassi». Nella Legenda aurea, LV, 77-87, non c’è il nome della località; nei volgarizzatori toscani si legge: Pas­sa­van­ti: «passando per la Toscana…Malmantile»; Cavalca: «Fra Pisa e Firenze»; molto facilmente questa località è stata ‘inventata’ dal copista germanico, leggendo chissà che cosa sul ms., poiché sembra inverosimile che Matteo, grande viaggiatore, non sapesse che per andare da Milano a Roma non si passa per l’Olanda!]

Secunda: illuminacione. Quid enimi scire potest qui temptatus non est? Eccle­siastes 34: Qui non est [est repetitum] temptatus quid scit? Et sequitur: Qui non est temptatus pauca recongnoscit, quia intellectum dat, ut bonus armiger expertus fit in magnis periculis. Unde solet dici quod tunc congnoscitur, /f. 13r./ cum, semel percussus sit in bello, signum portat percussionis et sic doctus periculosa aggreditur. Exemplum de nautis in procellis magnis: ideo quia sunt experti liberantur a fluctibus; nullus capitaneus potest esse bonus si non habet corpus et caput incisum in bello. Et sic patet quod temptacio seu tribulacio illuminat. Exemplum de lo regaczo, qui equitati cadit et frangit brachium; clamat: O, o, o! Chomo fecisti? O, dimisi briliam. Non fare più, teni sempre la retina; et sic illuminatur ad illud. Alias: cadit et frangitur caput: O, o, o! Como fecisti? O, e’ coreva e andava saltando e non stri<nsi> nelle cosse. Et sic illuminantur. Exemplum ferri: quanto magis limatur, tanto magis sblendet.

3°: humiliacione. Ut ergo qui se humiliet oportet habere sonagliam ad pedes fra­gilitatis. Ideo Paulus Corinthiorum 12: Ne magnitudo revelacionum extollat me, datus est mihi stimulus carnis mee, angelus Sathane, qui me colaphizet. Hic contemplare; et dic ne superbamus. Interficit vicia et dimittit gracia ex duo: propter exercicium, et ne virtutibus quibus proficimus extollamur, sicut infert Israel: Omnipotens sumpsit inimicos et aliquos dimisit ut excitaret eos, Iudith 3. Hic [est seguito da] sunt gentes, quas reliquid Dominus ut in hiis erudiret Israelem. Aliqui volunt se extollere et dicunt se esse perfectos et illud quod habebant perfeccionis perdunt propter perphectam reputacionem. Aliqui dicunt se /f. 13v./ vidisse virginem Mariam. Quomodo virginem Mariam? Quod si unum aliud vitrum [utrem??? vitr/ virtutem; il verbo plurale? Quod si vinum aliud utri vini assumpsissent?] vini assumpsissent, vidissent omnes sanctos et Deum! Dic quod oportet esse bacculus trium palmarum et dari, quod ille videret melius. Paczo! Sine morato. Exemplum illius fratris, qui exivit de ordine, qui dicebat se sepe videre virginem Mariam.

4a: probacione. Exemplum <for>nace [tanace ]: Ecclesiastici 27: Homines iustos tempore probat tribulacionis. Temptatus fuit Iob ut sua paciencia probaretur et in exemplis daretur aliis; sic Tobias temptatus est. Nam quidam se presentat magna facturus, sed insantes deficiunt, et ideo necesse est ut probentur quantum valeant. Deuteronomii 13°: Temptat vos Dominus Deus ut palam fiat utrum diligitis eum an non. 1 Corinthiorum 10: Fidelis Deus qui non permittit vos temptari supra id quod potestis; et Petri 2°: Novit Dominus pios de temptacione eripere et iniquos vero in die iudicii cruciandos servare. Proverbiorum 17: Sicut per ignem probatur argentum et aurum, ita corda probat Dominus. David: Quam probasti nos, Domine, igne, nos examinasti sicut examinatur argentum. [Ps 65, 10]

Quinta: confortacione vult confortari a Deo: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolaciones tue letificaverunt animam meam. Iuxta est Deus hiis qui tribulato sunt corde. Confortacio Dei ad nos est per temptacionem; qui fugit temptacionem, fugit Deum. Exemplum beati Antonii. Et David: Iuxta est Deus hiis qui tribulato sunt corde. Ysaie 26°: Attenuati sunt oculi mei /f. 14r./ suspicientes in excelso. Sed nota quod sicut ex temptacione anima redditur infirma, sic per oppositum: per temptacionis victoria<m> reddit<ur> roborata. Exemplum de cane roborato aut stimu­lato: ferocior efficitur. Ideo Iacobi primo: Omne gaudetis [corretto in gauditis, poi cas­sato e seguito da] gaudium existimat, fratres mei, karissimi, cum in diversas tempta­ciones incideritis; Hebrei 12°: Per pacienciam curramus ad propositum cum tempta­mur. Prima Corinthiorum: Sic currite ut comprehendatis.

Sexto: conservacione. Ecclesiastici 33: Timentibus Dominum non occurrent male s<ed> in <temp>tacione [si in habitacione] Deus illum conservet et liberat a malis; et non potest deficere cum quo est Deus. David: Cum ipso ero in tribulacione, eripiam eum et glorificabo eum. Dic contra ociosos quod non est possibile ociosus salvari. Exemplum de Romanis: cum in ocio fuerunt, ad nichilum devenerunt. Terra non stisa [scisa?] spinas germinat; sic cor, si non est motum, omnes gratias quas habuerat perdet, quia non est possibile conservare aliquid bonum receptum sine temptacione, vel ac­quirere aliquod bonum sine ea. Exemplum angelorum, scilicet Luciferi. Item exemplum Ade, Salomonis. Item exemplum regis Iacobi. Item periculosissima temptacio est nulla temp­tacione pulsari per contrarium. Exemplum David: dic hystoriam. Exemplum eciam beati Francisci. Exemplum eciam aliorum sanctorum. Discurre quia aqua non mota putrescit; ideo in aquis maris [amaris] fiunt optimi pisces, quia procella [la r è corretta] et fluctus frangi et per contrarium aqua font<ium> [fontai, cum titulo]. Aliud exemplum: Mater Christi perdidit Filium <non> tempore /f. 14v./ tribulacionis, quando fugit in Egyptum, sed bene [cioè sebbene!] in die festi Ierusalem.

Septima: del demonio confusione. Multum confunditur cum ab homine tam parve potencie superatur. Iacobi 4: Resistite dyabolo et fugiet a vobis. Figura est pulchra [c corretta su altra lettera] vid<ua> aufferen<s> [vidit aufferente] capud Olofernis; de confusione dyaboli sic arguitur: una mulier ebrea, idest ‘omnia vincens’, fecit confu­sio­nem in domo Nabuchodonosor regis, idest anima animam insidiantis; hebrea in­ter­pre­ta­tur ‘vincens’; Nabuc idest ‘sedens in angustia’, et est dyabolus, sicut canit sancta Mater Ec­clesia: Estote fortes etc.

Octava: sublimacione, quia efficitur filius Dei. Mathei: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. O quantum deberet desiderare unusquisquam temptari et pacienter sustinere, per quod tantum meretur exaltari ut filius Dei! Et propter hoc ipse tibi dedit exemplum dum semper quo vixit usque ad mortem voluit vilipendi et persequi et tribulari, ut patet in evangeliis, etc.

TUTTO QUESTO DISCORSO VALE PER I FRATI. PREDICAVA LORO? 

 

Quantum ad 2m, nota septem virtutes quas acquiret miles Christi notatas in dicto Canticis 4, scilicet: Omnes dentes tui sicut greges tonsarum que ascendunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis, etc.

Prima: religiosità, ibi: dentes tui. Ubi nota quod ordo dencium assimilatur re­li­gio­ni seu conventui, quia sicut dentes sunt ordinati supra mole et sumptus, sic est in religio­ne: est quedam ordinacio vel debet esse. Sed quod dens oris duodecim /f. 15r./ habet pro­pryetates assimilatas religioso.

Prima: dens est albus et significat mundiciam mentis et corporis religiosi; unde Mathei 5°: Beati mundo corde, quia fons omni boni et omni mali est cor.

Secunda: est fortis; ita religiosi debent esse fortes, quia Christus dicit: Estote for­tes in bello et pugnate cum antiquo ser<pente>, quia, ut dicitur Ecclesiastici 4°: Ti­mo­rem et metum et probacionem inducet super illum; et cruciabit illum in tribu­la­cio­ne doc­trine sue; continue ten<t>et eum in cogitationibus suis. Hoc dictum 4° membro prime partis principalis.

Tercia: est in carne et extra carnem, quia in carne et extra carnem vivens est pocius angelicum quam humanum.

Quarta: non patitur aliquid inter se et alium dentem. Sic et bonus servus Dei non patitur indignacionem diu morari inter se et fratrem suum, quia Apostolus: Sol non occidat super iracundiam v<e>stram. [vostram]

Quinta: caret corio et pelle, scilicet simulacionis et ypocrisis; vel dentes omnem temptacionem et cor suum nudum guberna<n>t, quia nudus cum nudo luctari debet.

Sexta: dolet gravissime et sic facit ut ceteri dolent. Ita malus religiosus dolet scandalo et facit alios fratres dolere propter eius malam vitam. I<eremie> [Io]: Ventrem meum dolet  [Geremia 4, 19: doleo]. Taliter dens cum alio propryo dolet, sic bonus religiosus, cum cadit a statu suo, debet plorare et quando movetur proprya voluntate de loco ad locum. Hic gardianu<s> [m] quomodo debet s<ubditum> [suo; la parola è nella Regola] reprehendere et expellere etc. /f. 15v./

Septimo: claudentur labiis, nec potus summi potest nisi per ipsos, idest tempore sue precios<e> [-i] mortis apparent bona opera. Nam labium superius et labium inferius, primum sperare, 2m timere; nam, cum labium superius nimis elevatur, incidit in presumpcionem; cum nimis deprimit<ur>, in desperacionem: ideo, medium tenere bea­tum est.

Octavum: toti corpori machinat cibum et ponit in ventrem, quia venter est cibus corporis. M<o>raliza  [me-].

Nono: nullum senciunt saporem, scilicet carnalitates et immundicies.

Decimo: non faciliter consumuntur. David: Custodit Dominus omnes diligentes se.

Undecimo: per ordinem inmobilem situati situati sunt, ut nulla temptacio valet eos movere; sed quando servi Dei sunt sine bono fundamento, uno moto omnes moventur.

12a: uno fet<e>nte [fetonte], totum os fetet. Ideo si actus S [cassata] est savere [salvare?] per mediam correpcionem, magna caritas est fratrem lucrari; si vero non est susceptibilis discipline, statim expellatur, ne inficiat alios, et sic per eum tota religio interitum paciatur.

2°: unità, ibi: greges. David: Ecce quam bonum et quam iocundum habitare fratres in unum. Dic contra illos qui volunt vivere secundum proprium velle et faciunt ad minus semper contraria. Radix huius dyabolice voluptatis superbia est; ita Apostolus ait: Solliciti observare unitatem spiritus in vinculo pacis

3a: povertà, ibi: tonsarum. Dic contra propryetarios, quia Franciscus inquid «illa cel­situdo altissime paupertatis», qu<am> [que seguito da un segno, forse i] vos imitare de­betis. Ergo esse tonsus; quia Absalon /f. 16r./ non fuit tonsus, ideo perit in qu<e>r­<cu> [quarto]. Argue ut vis.

Quarta: humilitas que ascendit, nempe vir humilis, iuxta illud Mathei 23°: Qui se humiliat exaltabitur, et e contrario qui se exaltat humiliabitur.

Quinta: penitencia, ibi: de la<va>cro [lacrato]. Ieremie 4: Lava a malicia cor tuum, Ierusalem, ut salv<a> [salvo] fias; et Ysaie 8: Volavit ad me unus de Sarafinis, qui purgavit labia Ysaie. Sera<p>hin incend<e>nt<es> vel <ardentes> [incendunt unoris vel amorinter] [S. Tommaso: seraphim dicuntur ardentes, vel incendentes, ut dionysius dicit vii cap. cael.hier.] interpretantur; sicut enim ignis purgat aurum, sic caritas vel amor cor servi Domini.

Sexta: carità, ibi: gemellis fe<t>ibus [fecibus], quia dilect<i>o Dei et proximi. Luce: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, idest ex omnibus viribus tuis.

Septima: fructuosità, ibi: sterilis non est in eis, quia semper est occupatus in bono. Ieronimus: Semper aliquid boni facito, ne dyabolus inveniat te occupatum.

 

Quantum ad 3m principale, distingue 2cem coronam: prima in vita, quam facies ornando et virtutibus tribus theologic<i>s [-cas] et 4or cardinalibus; post mortem, ornatam septem dotibus anime correspondentibus virtutibus theologic<i>s [-cas], scilicet nisi in intellectu per fidem [fr ripetuto a capo], fruicio in voluntate per caritatem, firma intencio per spem etc.

Quatuor dotes corporis correspondent quatuor virtutibus cardinalibus, ut iusticia agilitate prudencia et fortitudo in passibilitati et temperanti claritati.

Nota septem a victoria temperantis. /f. 16v./

Primum est a manifestare quia docet non Dominus Ihesus: Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prelium et digitos meos ad bellum.[Ps 143, 1].

2m est in pungnare, quia Dominus pugnat pro nobis; Exodi 14: Dominus enim pugnat pro eis contra nos. Apprehende arma et scutum et exurge in adiutorium michi. [Ps 34, 2].

3m est re<se>r<v>are [reformare], sicut patet in demone temptante Iob, quia re<se>r<v>avit  [reformavit] Deus ut non tolleret animam eius. Psalmus [16, 2]: Catuli leonum rugientes ut rapiant et querant adeo escam sibi. Ad Corinthiorum: Fidelis Deus, qui non permittit temptari vos supra id quod potestis.

Quartum est confortare; nam sine ictu et ferro fuget dyabolus, conpellit ideo Spiritus: Viriliter age et confortetur cor tuum.

Quintum est auxiliare, sicut fuerunt 3 pueri in fornace ignis. Ysaie 43: Cum pertransieris per aquam, tecum ero; et flumina non operient. Et Sapientie quinto: Dextera sua proteget illos et brachio sancto suo defendet eos.

Sextum est fortificare: propter Christum omnes fortificamur. Apostolus: Omnes fortes facti sunt in bello. [Eb 13,  34]

Septimum est armare, scilicet gladio fidei, timoris vel amoris, sicut in magis [magnis??? magistris?]; unde David: Gladius in labiis eorum, [Ps 58, 8]etc


<IV>. Dominica Prima 40e. Sermo de gloria paradixi et de ieiunio

[Sermo de gloria paradixi et de ieiunio di altra mano]

Ductus est Ihesus in desertum. Mathei X capitolo.

Declara primo evangelium et postea dic: a quo spiritu ductus? A Sancto, qui cum eo in baptismo mansit super eum; cum quia distinguitur spiritus ductor a dyabulo temptante <e>um [cum], quia Luca dicit quod /f. 17r./ plenus Spiritu sancto agebatur. Ergo a Spiritu sancto ductus est, quia falsum esset credere quod alius spiritus eum duceret ad opera virtutum.

in desertum, qui est intra Ierusalem et Iericho, ut temptaretur ly [sic illic?], ut potest teneri, ca<u>saliter [casualiter], et tunc fecit ut paciendo magis nobis mereretur, vel oc­casionaliter, [presuppone causaliter], ut sic temptatus, de eo triumpharet; ad exemplum nostrum ostendens dyabolum tanto forcius ad temptandum animari, quanto forcius intrans penitencie statum in solitarium locum.

3° quo dyabolus potuit ignorare aut dubitare quod ipse non esset Deus.

Nota enim fructos mirificos a sancto isto ieiunio procedentes, qui habent animam reddere Deo acceptam.

Primus est de li vi<tia> estirpacion;

2us est della mente sublevacion;

3us est ad virtutes dispositivo;

4us est del dyabolo expulsivo;

5us est della carne subiugation;

6us est del [della] cuore humilitivo;

7us est de la castità conservacio;

8us est gratificativo;

9us est del divino furore mitigacio;

decimus est vite corporis perlongativo;

undecimus est consolacionis eterne et amore acquisitivo;

duodecimus est beneficativus et refectivus.

Quantum ad primum, de li vi<tia> estirpacione: unde Decretorum, 35 distinctio, capitulo Sexto die, dicitur de Noe quod ubi malum ebrietatis agnovit, iumentum suum, id­est carnem secundum glosam, ad remedium temperavit, supple /f. 17v./ per abs­ti­nen­ciam. Et De consecratione distinctio 5a capitulo Sint tibi ieiunia, dicitur quod ieiunium curat vulnera delinquencium; similiter dicitur distinctio 76 capitulo Igitur. O peccator, vis emendari? Ieiuna. O viator, qui propter malam consuetudinem iuras et blasphemas, vis liberari? O, sic ieiuna. O stimulata propter temptaciones carnis, vis liberari? Volo. Ieiuna. Hic exclama: O felix ieiuni<u>m! O matres, vultis quod filii vestri non sint viciosi? Sic faciatis eos ieiunare.

Secundo: de la mente sublevativo. Scilicet ad suscipiendum divinas revelaciones ad Dominum contemplandum et [est] intelligendum, unde Ysaie 28 [pare 78], quod docebit Dominus scientiam et quem intelligere faciet auditum et subdit ablactatos a lacte; illos enim Dominus docet scientiam, qui a lacte carnalis delectacionis sunt avulsi, idest quod subplantantur carnis delectaciones per ieiunia, avulsos ab uberibus. Et Danielis primo dicitur quod pueris hys dedit Deus scientiam et disciplinam in omni libro et sapientiam, Danieli aut<em> intelligenciam omnium visionum et sompniorum, [1, 17] quod noluerint vesci cibo regio; et Danielis, cum dicitur possum rogare Dominum meum in ieiunio, sacco et cinere, [9, 2] et postea missus est ei angelus Gabriel, qui revelavit ei ministerium incarnacionis; et ipse in illo capitulo post abstinenciam multam, re­velata sunt ei multa per angelum. Item Iohanni ewangeliste, in insula Pathmos ieiu­nan­ti et ab auxilio humano derelicto, revelata est Apocalypsis. Helias p<er>venit [pre­venit] ad magnas revelaciones Dei post /f. 18r./ ieiunium, 3 Regum 19°. Exemplum eciam in Nabuc, qui propter gulam Deum provocavit ad iram, post <7>em [2em] annos, conmedens ut bestia erbas, bibens aquam, Deum congnovit et humilia<vi>t se et cla­mavit ad Dominum. In tempore Moysi, post ieiunium lex tota fuit sibi revelata. Item exemplum in Egipt<o> [Egipte] <…>, in deserto edocta. Unde Ysidorus De summo bono, 2° libro, capitulo ultimo, dicit: Per ieiunium occulta ministeriorum celestium revelantur. E contra, per nimiam per nimiam [ripetuto] conmestionem ingrassatur intellectus, obtenebratur fantasia. Ieronimus: pi<n>guis venter grossum  senf/ [??????] generat etc.

   3us ad virtù dispositiva. Unde Decretorum, distinctio 35, Sexto die, dicitur quod congnicio infirmitatis in cibo, firm<a> [firmus] virtus est in ieiunio. Apostolus 2° Corinthiorum 12: Cum infirmor, tunc forcior sum; Glossa: cum infirmor exterius, tunc forcior. Unde De consecracione, distinctio 5, Sint tibi ieiunia, dicitur quod ieiunium curat, sanctificat. Unde de istis Gregorius dicit in Prefacione: «Qui corporali ieiunia vicia comprimis», ecce primum, «mentem elevas», ecce 2m, «virtutem largiris et pre­mia», ecce 3m. O matres et patres, vultis filios vestros virtuosos? Facite eos ieiunare.

Quartus est de dyabolo expulsivo. Mathei 14: Hoc genus demoniorum non eicitur <nisi> in ieiunio et oratione. [Mt 17, 21] Sic canis non expellitur de coquina nisi cum aqua calida, sic nec dyabolus de anima nisi cum ieiunio. Unde vulgariter dicitur: la fa<m>e  ca<cci>a [catta] el lupo del busco et ieiunium lubum dyabolum de anima et ac corpore nostro. Unde dyabolus habitat libenter  [cfr. Sermones varii, p. 159] ubi plus invenit /f. 18v./ esce et potus secundum Ysidorum [c’è lo spazio in bianco per la citazione del luogo] spiritus ibi magis vincunt, ubi magis est esce et potus. Marce quinto: unde misi vos in porcos, idest in gulosos secundum glosam. Unde, si volumus ipsos expellere, oportet ipsum ponere in sicco: Th<obia> [Th°] 6 piscis dum erat in flumine voluit ipsum devorare, sed cum eum recepit et posuit in sicco, mortuus est. Sic de dyabolo; unde Ysydorus 2° li° De summo bono, capitulo ultimo dicit: Ieiunia forcia tela sunt adversus temptamenta demoniorum; cito enim per abstinenciam devincitur. Unde si unus dominus vult intrare civitatem vel castrum, subito et pro viribus escam et potum ut sic statim reddere se conantur; sic si dyabolum volumus vincere. Unde non invenit locum habitandi in locis aridis: Mathei 12°: Cum enim inmundus spiritus exyt ab homine ambulans per loca arida querens locum et non inveniens; et idem prima Petri primo: Fratres, sobrii estote et etc.

Quintus della carne subiugacio: propter hoc principaliter est ordinatum ieiunium, quia caro concupiscit adversus spiritum et e contrario. Unde Apostolus primo Corin­thio­rum 9: Castigo corpus meum et in servitutem redigo; et David rex: Ego autem cum michi molesti essent induebar cilicio, scilicet ad intrandi, et humiliabam in ieiunio animam meam. Unde post victoriam dicebat: Caro mea mutata est propter oleum. Sic faciebat Ieronimus, sicut testatur in epistola ad Eustogium: «ille laudatur, ille predicatur beatus qui statim ut parcet cogitare inter sicut cogitatus, allidit eos ad petram, petra autem erat Christus. Quociens enim ipse in heremo /f. 19r./ constitutus et in illa vasta solitudine que, exusta solis ardoribus, horridum monachis prestabat habitaculum, «putabam in heremis interesse deliciis, sedebam solus quia amaritudine repletus eram, horrebam sacco menbra deformis squalita cute situm Ethiopis se carnis adduxerat cottidie lacrimas, cottidie gemitus et si quando repungnacionem sompnus inminens oppressisset nudus humo vix ossa habentia collidebam de cibis vero et potu taceo cum eciam languentes monachi aqua frigida utantur et coctum aliquid accepisse luxuria sit ille ergo ego qui obie [cum titulo] ne  metu tali me carcere ipsam dampna, scilicet scorpionum meos socios et ferarum, sepe coreis intereram puellarum». Unde non è sì forte castello, che non si renda mancando el victuaglio, né sì gagliardo fante  [ga 9 liardo !] che, se non mancia, non manchi la forza. Adduncha refrena el mangiare collo ieiuno et non sente may la rybellone della carne.

Sextus est del cuore humiliativo, unde canit [ms. cait con titulo] Ecclesia: «Carnis terat superbiam / potus cibique parcitas»; unde cum lupus cadet in foveam, licet habeat secum ovem, verecundatur et non tanguit eam, sic nos hic capti propter peccatum gule primi parentis, debemus verecundari et ieiunare. Exemplum: Nabuchodonosor rex. Narra hic miraculum de quello armigero qui ibat ad ecclesiam collo sperverius ??? /f. 19v./ quando elevabitur corpus Christi etc.

Septima de la castità conservatione. Sunt aliqui qui d<icun>t [dat con titolo] quod non possunt abstinere a luxuria; quibus respondeo quia hec est quia non fregit causam. Remove causam effectus, sicut est comedere et bibere. O domine, si vultis quod flamma deficiet, nonne subtrahitis ligna? Sic ergo, si vis quod deficiant desideria et appetitus carnalis subtrahe cibum et potum, et maxime iuvenibus. Unde Ieronimus in Epistola ad Eustochium [PL 22,  coll 398-399]: «Quid igni flammam addicimus? Vinum et adolescencia d<upl>e<x> est incendium voluptatis. Unde aut si quid in me potest esse consilii, sy ex parte creditur, hoc primum moneo, hoc suadeo ut ancilla Christi vinum fugiat pro veneno». Unde vinum est flamma exurens et multum provocans ad luxuriam, unde Salomon: Luxuriosa res vinum est et tumultuosa ebrietas, quicumque hys delectatur non erit sapiens. Venter vero mero estuans cito espumat in libidem, però che per la bessa si falda il forno. Ideo Paulus: Nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Et ideo qui hoc vicio volunt carere oportet abstinere et ieiunare. Unde Adam et Eva, quamdiu fuerunt abstinentes, observaverunt virginitatem et unus non congnovit aliam; sed cum gustaverunt cibum vetidum, Adam congnovit Evam. Ergo, o luxuriose, qui dicis non potes te continere: ieiuna. O vidua, vis refrenare appetitus carnis? O, sic! Ieiuna; et si tibi apparebit durum / f. 20r./ per primo, persevera, quia erit tibi dulce in fine.

Octavus est gratificativus, sicut patet de Judith 12° vel 22: quod cum ieiunasset per 3es dies et 4a in vesperam comederet cibos suos coram Holoferne, dixit illi Holofernis: Invenisti graciam coram me. Item Hester 5°, post ieiunium placuit Assuero et optinuit quitquid peciit. Item nec dicitur primo quod cum audiret rumores, des­truc­cio­nem Ierusalem, ieiuna<vi>t et oravit etc. Quo facto, ut dicitur supra 2° ca­pi­tulo, placuit ideo regi; et regine, cum appareret languid<a>m [languid3] pro ie­iunio, quid con­cesserunt ei quitquit peciit.

Nonus est del divino furore mitigativo. Hoc enim patet 3° Regum 21°, de Achab liberato propter ieiunium; item de Ninivitis, Ione 2° 2°-3°. Exemplum de illo soldato, qui ieiunabat semper in die veneris et tamen est etc.  Item Ester ix: postquam humiliat cor suum ieiu<n>iis et oravit ad Dominum etc., furore regum [il plurale perché riferito a re generici?] convertit Deus in mansuetudinem, ut dicit 14° capitulo. Et ideo: O, o, o, civitas N! Si vis ut Deus misereatur tui et placare eius furorem erga te, ieiuna et maxime a viciis, qu<i> [que] in te vigent. Unde Spiritus [cassato e seguito da] Psalmus: Desine ab ira et derelinque furorem. Noli emulari ut maligneris, quoniam qui malignantur exterminabuntur.

Decimus est vite corporalis prolongativus et sanativus. Unde Ecclesiastici 37 in fine: Qui abstinens est adiciet vitam. Et vere sic est proverbium: plures interficit gula, quam gladius. Unde Ecclesiastici 37°: / f. 20v./ In multis escis non deerit infirmitas et propter crapulam multi obierunt. Hoc patet, cum medicus alicui infirmo medetur, potest videre urinam, primum quod dicit: ‘Tu sì repino’ [repio, con titolo sula o]. Unde multi, ut sanius vyvant [ux corretto vyvat con duplice abbreviazione, per cui si dovrebbe leggere vivantur], infra annum accipiunt aliquas purgaciones ut evacuant. Ergo, sobrius cibus prolongat vitam. Ieronimus in epistola: Superfluitas tibi generat morbos noxios et mortiferos, moderata vero conmestio sanat egritudinem et procurat sanitatem. Unde Galienus dicit quod abstinencia est summa medicina; unde animalia agravata a superfluitate cibi vel humoris ieiunent ut curentur, ut patet in duobus, scilicet serpente et aquila cum deponunt senectutis humorem; sic et tu, o peccator. Exemplum de illo antiquo, qui, in territorio ducis, qui [ripresa del pronome] habebat centum annos quia quasi numquam vel parum comedit de sero. Exemplum de illo episcopo in Francia [franc con segno di abbreviazione usuale per is], qui semper fuit languidus cum semper epularetur spendide; qui factus fuit monacus; cum incepit uti cibis grossis et incepit ieiunare, factus est robustissimus in corpore. Nam multociens scolares ieiunant usque [v3] ad vesperas, ut leccionem Prisciani vel aliorum ut possin addiscere. Multociens mercatores ieiunent usque ad vesperas, ut aliquid temporali lucrari possint, etc. Quanto magis ieiunare debemus ut leccionem Christi possimus addiscere et regnum celorum lucrari. Nam si Christum bene scis, satis est; si cetera nescis, etc.

Undecimus consolacionis eterne et angelice acquisicio patet de Christo. Hodie ponit quadragesima. Postquam / [quadragesimo diebus, guida] f. 21r./ ieiunavit 40o diebus et 40o noctibus, fuit visitatus a Christo a quo recepit [visitatus a Christo a quo recepit è cancellato, ma bisogna anche espungere il fuit]venerunt angeli et ministrabant ei. Exemplum beati Francisci qui, postquam ieiunavit 40 diebus et noctibus fuit visitatus a Christo a quo recepit stigmata.

Duodecimus: beatificativus et refectivus. Mathei quinto: Beati qui esuriunt et siciunt iusticiam, ipsi saturabuntur. Unde in hac vita Deus voluit iueiunantes cibare et reficere pane celesti ut per hoc sciret se reficiendos in gloria illo pane angelorum, qui Christus est (Ioannis 5), sicut patet in Paulo, primo heremit<a> [heremite], Antonio, Marie Magdalene <et> Egipciate, Benedicto, et pluribus aliis. Hoc manifeste apparuit, quod in hac quadragesima itur ad vitam eternam, ut ostendit Deus in Heliam (3 Regum), qui spacio quadra<gin>ta dierum ieiunans ambulavit usque ad monte Dei. Christus enim in exemplum nostrorum ieiuna<vi>t, qui cum esset Deus ieiunare non indiguit; et tamen, volens ostendere per quod [quot???] dies ieiunare, possemus ire ad vitam eternam et beatificari, non ieiunant<es> decem vel 20 vel 25 vel 28 vel 30 diebus, sed quadraginta. O, o, o anima! [che significa?^] Sapientia [sapia con titolo; cioè : O anima, sapias ] non sine magno consilio divino. Iste namque numerus quadraginta patet [p3] esse magne remuneracionis a Deo, quonima reperitur sacratum in Sacra Scriptura. Nam quadraginta annis pavit filios Israel in <deserto exientes de> Egipto; item quadraginta mensibus predicavit publice in mun­do, quadraginta septimanis fuit in utero Virginis, quia fert decem mensibus [??????]!, quadraginta diebus ieiuna<vi>t in deserto, quadraginta horis fuit in sepuchro. Vultis videre perfeccionis? O!, sicut beatus Franciscus, pater noster, numquam meruit insigni sacris stigmatibus nisi in ieiunio, / f. 21v./ sic in Legenda; Moyses si voluit legem a Deo, scriptam a digito Dei oportuit ieiunare quadraginta diebus et noctibis, etc. Nota unde <Ieronymus> [po9; la J è,  stata letta come asta della p a cui è stata aggiunto il taglio del per; abbreviazione del tutto anomala] ad Dimedriadem virginem Christi dixit, circa medium t’ sic: ieiunium n<on> [nam] perfecta virtus, sed ceterarum virtutum f<und>a<me>ntum est; et sanctifica<ci>o atque pudicicia sine qua nemo videbit Deum,  gradus prebet ad summa scandentibus, nec tamen si solam virginem poterit coronare.

Nota quod 3m est gloria paradisi, etc.

Prima gloria est substanciale,

2a accidentale,

3a consubstanciale.

Prima datur,

2a corporum,

3a rebus se ppres?????

Circa primum, nota 3 potencie anime que perficiuntur in anima per gloriam substancialem, unde nota quod in anima sunt 3 potencie, scilicet etc.

Intellectus,

affectus,

2 facultas: 1 velle

Scire

2 posse:

et sic anima habet 3 glorias.  (NON MI è chiaro; anche la trascrizione)

Prima: chiaramente Dio videre;

2a: dulcemente Ydio gustare;

3a: firmamente Ydio possidere. Que acquirimus 3bus virtutibus theologicis:

Prima: fides intellectum illustrat;

2a: caritas intellectum inflammat;

3a: spes facultatem roborat. Nota quod secundum Hebreos illa est perfeccione ita rinuia [ con titolo; Heb 6, 1 dice nulla; cfr. però Colossesi 3:14 super omnia autem haec caritatem quod est vinculum perfectionis : correggere in nota?  perfeccio caritatis anima ] / f. 22r./ bonis botis???? omnia habentur in vita eterna. Nota quod obiectum intellectus est veritas, affectus est bonum, et obiectum facultatis est secura possessio. Posses michi dare aliqua talia propter quam possem percipere et illud adhererem; et prospicacius percipere et extra declarare exoro et queso.

Et ideo nota et oculos aperi ut ad hec 3 supradicta ascendere possemus oportet nos facere et ascendere 3 scalas, quia aliter et sine istis non possemus, quia intellectus noster est caliginosus.

Prima corporale,

2a spirituale,

3a intellectuale.

Dic quod mulieres vane et luxuriosi non etc. [il non va spostato dopo etc] intelligent te: ad quid proicere margaritas inter porcos? Et murmurabunt postea. Sed bone me intelligent et non murmurabunt etc.

Primum de terra; et primo su[m]ptus,

2° infra

3° in terra

4° supra.

Circa primum, nota et considera suptus vel infra reperies gemmas, lapides preciosos, 3cio dyamanti, topacion, baruli [berillo], carbunchi, aurum, argentum, ferrum plumbum et similia, quasi dicat ‘considera per oculum exteriorem’. Summendo oculo interiori, et sic ab istis superna ascende et /f. 22v./ si scala es sic pulchra, quanto magis palacium regis!

Secundo, considera supra unde flores et frondes et fructus et animalia; et considera quod habent esse, vivere; et considera quam sunt pulchra. Et si ista, quanto magis superna? Cum ista sint facta propter hominem, quia omnia subiecisti sub pedibis eius, quanto magis invisibilia Dei? Ergo, sic discurre et gradum ascendere, quia pulcher et delectabilis est etc. Ad Romanos primo: Invisibilia Dei ac creatura mundi per ea que facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque eius virtus et potencia. Bene investiga, discurre per animalia, ut sunt. Et sic discurre: O inamorati di belli vestimenti, pelli de bestia! Ergo, si in istis delectamini, quid erit de illis etc.?

Circa 2m gradum, vide [evide] elementum aque et vide pisces, quod sunt genera et qualitates, etc,

Circa 3m gradum, vide elementum aeris, quot aves diversi [div’ser] generis. Postea de igne, considera quam est lucidus et calidus. Postea de celis Lune, Mercurius, Venus, Iovis, Martis, Iupiter et Saturnus; considera celum et alias stellas, quanto sunt belle. Dic quod virgo Maria est pulchrior omnibus istis.

Allexander de Ales in 3° dicit quod duo requiruntur in predicacione: disposicio dicentis et audientis; dicit quod sunt grossi, sed bene sunt aliqui intelligentes qui bene intelligunt istam materiam. Comp<a>ra [compa, con p tagliato] ergo omnia supra dicta, quo<rum> [quod abbreviato] pulchrior /f. 23r./ est anima.Dic quod corpus erit pulchrior sole sepcies quam sol, erit sepcies  lucidior.Et fulgebunt iusti ut sol. Exclama: O immenso [la I inserita dentro la O maiuscola] eterno Dio, sy sic erit corpus, quomodo anima? Si corpus glorificatum unius vetule poneret manum in paradisum totum mundum illuminaret, quid ergo faceret anima? Dic de cristallo et cristallini, quod ista nisi sunt 2a minus anime magne sunt que preparavit Deus, etc.

 Circa secundam partem, scilicet spirituali vel racionali, ubi quod dixi anima minimi pueri pulchrior est omnibus creaturis iam predictis. Repete: omnes creaturas. Et dic quod si unus videret pulchrius, sed cogita quid te Maria, Christus et Deus: considera multiplicacionem animarum quanta pulchritudo est in celo!

Circa 3am partem, scilicet intellectuali, 3 consideraciones secundum 3es ierarchias: prima superna; 2a media; 3a infima; primum est multitudo; 2m est eorum pulchritudo; 3m est eorum distinccio.

De primo, nota omnes creature racionales, scilicet homines, unum habent angelum; con­­sidera quo<t> [quod] transierunt, quot sunt et quot erunt. Et nota quod ille angelus qui custodivit unam animam, numquam custodit aliam; considera ergo quot angeli de­bent /f. 23v/  esse. Et isti sunt de primo ordine. Considera quod sunt alii. Alia racio est nota, quod unus [conservare unus, forse per attrazione di corpus] corpus excellit alium in multitudine, pulchritudine, beatitudine. Sed 2m doctores in decuplo unus corpus excedit alium ; et sicut infimus angelus exceditur in decuplo a ssupremo et suppremus angelus in decuplo a primo archangelo, et sic videlicet ad nonum ordinem. O, o, quit erit quando videbimus? Unde Paulus Cor: Videmus nunc per speculum, etc.

Circa 2m, de discipline [correggere ?] sciendi speciem inter se et pulchriores, pensa quia omnia creavit in pondere, numero et mensura, etc.  [Sapienza 11:21 sed et sine his uno spiritu occidi poterant persecutionem passi ab ipsis factis suis et dispersi per spiritum virtutis tuae sed omnia mensura et numero et pondere disposuisti

Circa 3m, de pulchritudine, dixi quod primus angelus per naturam est pulchrior alio. Considera multitudinem minimi ordinis et sunt per decem et multiplica<ta>. Ista dicitur noticia negativa; et magis declarat quam affirmativa, unde Bonaventura dicit  hoc est quod intellectus noscit ita nubilosus et non possumus numerare multitudinem omnium angelorum sanctorum et sanctarum animarum. Quid [de] erit ergo de beata virgine Maria et Ihesu Christo? Ita sic celum 2m  pueri; et quid de Deo? O mirabiles angeli, archangeli! Numera: primus angelus pulcrior ultima [????]; 2us angelus pulchrior primo in decuplo; 3us angelus 2° pulchrior in decuplo; 4us angelus pulchrior 3° in decuplo et sic de aliis usque ad seraphin. Numera ergo quanta est ista multitudo, certe infinito! Quid erit Ihesus am<o>rosi  [amorosi] /f. 24r/ et virginis Marie?

 

BIBLIOGRAPHIA

 

I sermoni quaresimali di S. Giacomo della Marca, contenuti nel cod. 187 della Bibl. Angelica /Pacetti, Dionisio - In: Archivum franciscanum historicum (1953)

 

Il Codice Bernardiniano contenente gli schemi del Santo in volgare per la Quaresima di Firenze 1425 (Siena, Osservanza, Museo Castelli, n. 28) /Bughetti, Benvenuto - In: Archivum franciscanum historicum (1941)

 

Un Sermonario di autore Francescano del secolo XV (Biblioteca Universitaria di Padova, cod. num. 2065) /Bughetti, Benvenuto - In: Archivum franciscanum historicum (1940)

653 Commendatio SS. Bernardini Senensis et Ioannis de Capistrano ac B. Matthaei ab Agrigento (1425) /Pou y Martí, José Maria - In: Archivum franciscanum historicum (1932)

888 Statuto dugentesco della Società della B. Vergine e di S. Francesco presso i Frati Minori a Reggio Emilia /Saccani, Giovanni - In: Archivum franciscanum historicum (1921)

30 Le bienheureux Frère Pacifique, Rex Versuum et compagnon de Saint François /Auberger, Jean-Baptiste - In: Archivum franciscanum historicum (1999)

31 Les sermons du franciscain Bindo da Siena pour les dimanches /Bataillon, Louis-Jacques - In: Archivum franciscanum historicum (1999