Triumphantis Hierusalem
Textus latinus ex Operibus Omnibus
S. Bonaventurae, Ad Claras Aquas, 1882, vol. I., pag. XLV-LII eductus est.
SS. D. N. SIXTI PAPAE V.
DECRETALES LITTERAE
QUIBUS S. BONAVENTURA, SERAPHICUS DOCTOR, EP. CARD, ALBA.
INTER EXIMIOS EGREGIOSQUE SANCTAE CATHOLICAE ECCLESIAE
DOCTORES ADNUMBERATUR.
Sixtus Episcopus
Servus Servorum Dei
Universis vernerabilibus fratribus nostris Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis, Episcopis et dilectis filiis aliarum ecclesiarum Praelatis per universum terrarum orbem oconstituttis, alutem at Apsotolicam benedictionem.
Triumphantis Hierusalem gloriam sempiternam et Sanctorum cum Christo felicissime regnantium numquam marcescentes coronas cum gaudio admirans sancta Mater Ecclesia, ad huc in terris militans, ad eandem vero iustitiae coronam festinans, Deum in Sanctis suis mirabilem praedicare non cessat. Nec vero insignes tantum victorias et praeclara Sanctorum merita eximiis laudibus celebrant, sed eosdem Sanctos, quos Deus mirifice honorificat, ipsa quoque pie veneratur ac colit, quorum nimirum praedicatione salutarique doctrina instituta, sanguine fundata, illustribus caritatis operibus atque exemplis educata, ferventibus illorum apud Deum precibus quotidie adiuvatur. Quamobrem debitis caelestis illius Hierarchiae, ubi omnia in caritate perfecta ordinata sunt, normam atque imaginem sese conformare, quantum quidem in huius praetereuntis mundi exilio licet, maxime studet. Nam quemadmodum in magna illa summi Patrisfamilias bonisque omnibus cumulata domo mansiones multae sunt, et beatae illae animiae mira quadam varietate unius gloriae beatitudine perfruuntur, sic catholica Ecclesia, quae caelestis illius effigies est, ut castrorum acies ordinata, in veneratione Sanctis Dei adhibenda sacros illos ordines, divino illustrata lumine, agnoscit atque distinguit. Itaque dum gloriosum Apostolorum chorum, dum Prophetarum laudabilem numberum, dum fortissimorum Martyrum laudat exercitum ceterique Sanctis suo loco et ordine rite honores defert, in uno caritatis spiritu et consimili piae devotionis affectu multipliciter exultat. Inter illos vero beatissimos Sanctorum choros, quorum memoria a cunctis fidelibus religioso culto merito celebratur, insigni splendore elucet sanctorum Doctorum ordo a Paulo Apostolo diserte enumeratus, cum ait: "Et ipse dedit quosdam quidem Apostolos, quos dam autem Prophetas, alios vero Evangelistas, alios autem Pastores et Doctores," quos vinae suae strenuos fidelesque cultores atque operarios constituit, "ad cpmsi,,atopme, Samctpri, om o[is ,omosteroo. om aedificationem coporis Christi." (I. Cor. 12, 28; Eph. 4, 12.). Hi sunt, de quibus divina Sapientia clamat: "Qui eludicant me vitam aeternam habebunt" (Eccli. 24, 31.). De his Angelus apud Danielem loquitur: "Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasxi splendor firmamenti, et qui ad iustitiam errudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates" (Dan. 12, 3.). Eos denique Salvator ipse Christus Dominus insigni illo elogio ornavit: "Qui fecerit de docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum" (Matth. 5, 19.). Cum autem omnibus temporibus sacrorum Doctorum studium et doctrina in Ecclesia Dei utilis et salutaris fuit, tum maxime fructuosam et plane necessariam esse res ipsa demonstravit, cum, persecutorum christiani nominis horribili furore represso, in ipsa Ecclesiae pace teterrima haeresum bella vehementius excitata sunt. Tunc enim haereticorum doli et fallaciae, qui, diabolo instigante, in agro Domini zizania superseminare non intermittunt, Doctorum cura et diligentia detectae, et pestiferi ac detestabiles errores gladio spiritus amputati, et catholicae veritatis vi, sacris Doctoribus administris, mendacium prostratum. Quare iure optimo Hyadum stellarum nomine sancti Doctores in Ecclesiae designantur, qui, perfrigida hyeme et longis infidelitatis noctibus expletis et persecutionis tempestate sedata, tunc clariores sanctae Ecclesiae exorti sunt, cum veritatis sol per corda fidelium altius calesceret, et tanquam novo fidei vere lucidior annus aperiretur.
§ 1. Iam vero inter eos, quos Dominus magnus spiritu intelligentiae replere voluit, quique tanquam imbres eloquia sapientiae suae in Ecclesia Dei emiserunt, merito numeratur S. Bonaventura, Confessor et Pontifex et in eadem catholica Ecclesia Doctor eximius, quem felicis redordationis Sixtus Papa IV., praedecessor noster, ob admirabilem vitae sanctitatem et praecellentem doctrinam in Sanctorum numerum adscripsit.
§ 2. Is enim Balneoregii in Etruria natus, ut piae matris voto staisfaceret, adolescens seraphicam Sancti Francisci Religionem est ingressus, per cuius vestigia recentia adhuc novus Christi miles humiliter et constanter innedens, saluberrimam regularium institutorum observantiam tanto animi ardore tantaque cordis aviditate hausit, ut summa in eo sanctitas appareret, ac vitae innocentiae et castitate, sancta humilitate, patientia, mansuetudine, terrenarum rerum despicientiae, caelestium desiderio omnibus et exemplo et admirationi esset. Tanta quoque spiritus delcedine et divini amoris fervore inflammatus in Deum rapiebatur, ut iam in cellam vinariam Sponsis introductus et vino optimo caritatis ebrius, Iesum Christum crucifixum et patientem ubique intueri et in eius vulneribus habitare videretur. Ad hanc vero eximiam vitae sanctitatem vir Dei magnam praestantis doctrinae laudem adiunxit, Deo ita disponente, ut ad eius gloriam et Ecclesiae utilitatem non solum exemplo, sed verbo et eruditione magnopere proficeret. Itaque cum in sacrarum Literarum studio, sanctorum Patrum lectione et scholasticae theologiae pernecessario disciplina, Alexandro de Ales magistro, insigni illius aetatis theologo, diligentissime versaretur, brevi temporis spatio excellentis ingenii bonitate, assiduo laborare, et quod caput est, gratio Spiritus sancti, qui vas aureum in honorem electum omni ex parte formabat, tantos progressus fecit et ad tantam doctrinae perfectionem pervenit, ut doctoris et magistri insignibus in celeberrimo Parisiensi gynasio solemni more decoratus, cacram theologiam ibidem publice professus sit.
§ 3. Tantam vero laudem in interpretandi munere et in universae theologiae scientia est consecutus, ut viri doctissimi eius doctrinam et eruditionem admirarentur. Et quidem multiplices sancti viri lucubrationes et praeclara scripta, quae adhuc magna Ecclesiae utilitate et non mediocri Dei beneficio extant, quaeque et nostrae et superiorum aetatum viri eruditi multo cum fructu legerunt et magnopere comprabarunt, quantus ille in theologia fuerit, satis declarant. Eas enim divini ingenii sui monumenta posteris reliquit, quibus perdifficiles et multis obscuritatibus involutae quaestiones magna optimorum argumentorum copia, via et ordine enucleate ac dilucide explicantur, fidei catholicae veritas illustratur, perniciosi errores et profanae haereses profligantur, et piae fidelium mentes ad Dei amorem et caelestis patriae desiderium admirabiliter inflammantur. Fuit enim in S. Bonaventura id praecipuum et singulare, ut non solum argumentandi subtilitate, docendi facilitate, definiendi solertia praestaret, sed divina quadam animos permovendi vi excelleret. Sic enim scribendo cum summa eruditione parem pietatis ardorem coniungit, ut lectorem docendo moveat et in intimos animi recessus illabatur, ac denique seraphicis quibusdam aculeis cor compungat et mira devotionis dulcedine perfundat; quam sane gratiam in eius ore et calamo diffusam admirans praedecesssor noster Sixuts IV. Pontifex illud dicere non dubitavit, Spiritum Sanctum in eo locuutum videri.
§ 4. Cum igitur servo fideli tam multa et praeclara a Domino talenta essent credita, ut illis ad fratrum utilitatem exercendis et negotiandis caelestis gratiae thesauros amplificaret, divino consilio et summo totius sui Ordinis consensu Romae Minister Generalis septius post beatum Franciscum est factus; quo in officii munere non solum prudentiam, vigilantiam, sollicitudinem praestitit, sed tanto fraternae caritatis ardore exarsit tantaque christianae humilitatis demissione fratribus inservivit, ut in eo illud Salvatoris agnosceretur: "Qui major est in vobis, sit verster minister" (Matth. 20, 26.).
§ 5. Quin et piae memoriae praedecessor noster Clemens Papa IV, qui sancutm virum valde dilexit et eius doctrina mirifice est delectatus, ut tam excellens virtus et prudentiae ad multorum utilitatem latiori in campo excurreret, insignem Eboracensem archiepiscopatum ei obtulit. Ille vero cum se a seraphicae paupertatis complexu divellli non facile pateretur, oblatam dignitatem modeste atque humiliter recusavit.
§ 6. Ceterum cum Gregorius X, summus Pontifex, ob gravissimas christianea reipublicae causas Concilium generale Lugdunum indixisset virosque sanctitate, doctrina et sapientia praestantes perquireret, quorum forti et fideli opera ad rei maximae tractationem atque explicationem uteretur, duo in primis clarissima illius aetatis lumina e duobus florentissimis Ordinibus Praedicatorum et Minorum delegit, Sanctos Thomam et Bonaventuram, quos ad se ire iussit. Sed cum alter in ipso itinere in morbum incidisset at que ad gloriae coronam feliciter evolasset, S. Bonanventura, Lugdunum profectus, humanisssime exceptus est a Romano Pontifice Gregorio, qui ni eius virtute et sapientiae ita acquiescebat, ut concilii recte dirigendi et administrandi partes ei praecipue tribuendas esse decerneret. Quare ex publica Ecclesiae utilitate et necessitate, ut maiori cum dignitate et auctoritate Concilii rebus non solum interesset, sed praeesset, statuit lucernam ardentem et lucentem supra excelsum candelabrum ponere, ut in domo Dei magis luceret.
§ 7. Itaque S. Bonaventuram, nullos honores appetentem, fugientem potius, sed Christi Vicario obtemperantem nullosque pro Ecclesia labores ubire recusantem, tanquam in totius orbis terrae theatro in sacrum Cardinalium collegium et in Episcoporum ordinem statim cooptavit; nam ecclesiae Alabanensi illum praefecit, qui honos antiquioribus presbyteris Cardinalibus tribui solet. Qui ille amplissima dignitate acutus, universam in Dei gloriam et Ecclesiae utilitatem contulit. Etenim in rebus Concilii arduis operam egregiam praestitit, catholicam fidem constantissime defendit, pravas opininoes accerime refutavit, eiusdemque prudentia, doctrina, sanctitate, orationibus Gregorii Pontificis pastoralis sollicitudo tantopere adiuta est, ut sublata per Dei misericordiam schismatis dissidio, Michael Palaeologus, Graecorum imperator, orientalesque nationes ad Apostolicae Sedis obedientiam, unitatem communionemque redierint; ac denique dignus habitus est, quem Graeci Eutychii nomine appelarent.
§ 8. Merito igitur, cum paulo post in eodem Concilio fortissimus Christi athleta ex huius vitae peregrinatione ad caelestem patriam emigrasset, omnes eius mortem doluerunt, omnes communem iacturam deplorarunt, omnes illius funus lacrymis et laudibus ornarunt, sed unus praeter ceteros, viri sanctissimi vitam integerrime actam, mores probatissimos, labores permultos pro Ecclesia susceptos, doctrinam in illo ipso Concilio spectatam insigni laudatione verissime celebravit. Is fuit piae memoriae Petrus Cardinalis a Tarantasia, vir eruditione et christina eloquentia praestans, qui postea ad pontificatus fastigium evectus, Innocentius Papa V est appellatus. Ipse vero Summus Pontifiex Gregorius X. ex intimi animi sensibus amissum fratrem, adiutorem et consiliarium fidelissimum dolens, palam gravius verbis testificatus est, catholicam Ecclesiam, quae ex tanti viri pietate et doctrina fructus uberrimos acceperat, magnam illius morte iacturam fecisse. Sed vere a Spiritu Sancto dictum est: "In memoria aeterna erit iustus" (Psal. 111, 6.). Nam qui in vita illustris fuerat, multo post mortem factus est illustrior, Deo qui admirabilis et gloriosus est in Sanctis suis, signis compluribus ac prodigiis et miraculis maxime insignibus servi sui sanctitatem comprobante.
§ 9. Quorum miraculorum fama cum apud omnes percrebresceret, idem Sixtus, praedecessor noster, e sublimi Apostolicae Sedis specula ea aspiciens, digitum Dei, qui facit mirabilia magna solus, ibi plane esse intellexit. Itaque et sponte sua, et clarae memoriae Frederico Romanorum imperatore, regibus, rebuspubicis, ducibus civitatibusque permultis vehementer requirientibus, ac omnium fere fidelium consensu efflagitante, de viro praestantissimo Bonaventura Episcopo Cardinali in Sanctos referendo Pontifex Romanus dignam cogitationem suscepit. Summa igitur cura et diligentiae vitae illius eximia sanctitate et miraculorum veritate examinata atque comperta, omnibus denique, quae ad eam rem pertinebant, rite recteque actis, ad Dei gloriam et Ecclesiae catholicae exaltationem, pro sua summa eique a Deo in beato Petro Apostolo tradita potestante, eundem beatum Bonaventuram, de fratrum suorum S. R. E. Cardinalium et praelatorum omnium consensu, in Sanctos retulit et in Sanctorum Confessorum Pontificum Doctorum numberum adscripsit atque aggregavit eiusque festum anniversarium diem secunda mensis Iulii dominicae die celebrari, officiumque de eo, veluti de Confessore Pontifice Doctore in universa Ecclesia recitari iussit, aliis item decretis adiectis, quae in eiusdem Sixti literris plenius continentur.
§ 10. Et quamvis gloriosus hic Doctor S. Bonaventurae et in Ecclesia catholica celeberrimus sit, et in caelo maxime resplendeat, ubi corona illa est coronatus, quam repromisit Deus diligentibus se, nec ulla humana re indigeat, qui bonis illis cum Christo perfruitur, quae nec oculus vidit, nec in cor hominis ascenderunt; urget nos tamen caritas Christi, et ardens quidam devotionis affectus, quo erga eum ab ineunte fere aetate perpetuo exarsimus, ut de eius sanctitate et doctrina magis magisque propaganda atque illustranda, quantum cum domino possumus, cogitemus. Movemur quidem, ut pars est, sancta cum eo communione seraphicae Religionis nostrae, in qua educati et tot annos versatis summus, et cui tanquam matri optime meritae, omnia peitatis et grati animi monumenta praestare debemus; sed multo magis movent nos Dei gloria, pastorale officium quod gerimus, viri sanctissimi pro Ecclesia Dei tot suscepti labores, tot illustria merita, tanta cum Romana Ecclesia coniunctio, in cuius amplissimo ordine et senatu summa cum laude consedit. Denique movet nos Ecclesiae universalis utilitas, quae ex tanti Doctoris eruditione semper maior et uberior capi potest, praesertim cum haereticorum insidiae et diabolicae machinationes, quibus sacram theologiam, quae Scholastica appellatur, hoc luctuoso saeculo oppugnant vehementissime, nos magnopere admoneant, ut eandem theologiam, qua nihil Ecclesiae Dei fructuosius, omni studio retineamus, illustremus, propagemus. Divino enim illius munere, qui solus dat spiritum scientiae et sapientiae et intellectus, quique Ecclesiam suam per saeculorum aetates, prout opus est, novis beneficiis auget, novis praesidiis instruit, inventa est a maioribus nostris, sapientissimis viris, theologia Scholastica, quam duo potissimum gloriosi Doctores, angelicus sanctus Thomas, et seraphicus sanctus Bonaventura, clarissimi huius facultatis professores, et primi inter eos, qui in Sanctorum numberum relati sunt, excellenti ingenio, assiduo studio, magnis laboribus et vigiliis excoluerunt atque ornarunt, eamque optime dispositam multisque modis praeclare explicatam posteris tradiderunt. Et huius quidem tam salutaris scientiae cognitio et exercitatio, quae ab uberrimis divinarum litterarum, summorum Pontificum, sanctorum Patrum et Conciliorum fontibus dimanat, semper certe maximum Ecclesiae adiumentum affere potuit, sive ad Scriptas ipsas vere et sane intelligendas et interpretandas, sive ad Patres securius et utilius perlegendos et explicandos, sive ad varios errores et haerese detegendas et reflellendas.His vero novissimis diebus, quibus iam advenerunt tempora illa periculosa ab Apostolo descripta, et homines blasphemi, superbi, seductores proficiunt in peius, errantes et alios in errrorem mittentes, sane catholicae fidei dogmatibus confirmandis et haeresibus confutandis pernecessaria est. Et profecto rem ita se habere, ipsimet veritatis inimici sunt iudices, quibus theologia Scholastica maxime est formidolosa, qui profecto intelligunt, apta illa et inter se nexa rerum et causarum cohaerentia, illo ordine et dispositione, tanquam militum in pugnando instructione, illis dilucidis definitionibus et distinctionibus, illa argumentorum firmitate et acutissimis disputationibus lucem a tenebris, verum a falso distingui, eorumque mendacia multis praestigiis et fallaciis involuta, tanquam veste detracta, patefieri ac denudari. Quanto igitur magis illi hanc munitissimam Scholasticae theologiae arcem oppugnare et evertere conantur, tanto magis nos decet hoc invictum fidei propugnaculum defendere, et haereditatem patrum nostrorum conservare et tueri, et acerrimos veritatis defensores meritis honoribus, quantum possumus, decorare.
§ 11. Quamobrem, ut seraphici Doctoris eruditio ad multorum utilitatem latius diffundatur, et ex eius libris et operibus eriditi et studioisi viri copiosiores suavioresque in dies fructus capiant (quod ad ipsius Sancti, quamquam in caelo beatissimi, gloriam aliquam facere non est dubitandum) primum quidem in alma Urbe nostra, in hac basilica Sanctorum Duodecim Apostolorum, Sancti Bonaventurae nomine collegium instituimus, in quo ex huius praecipue eximii devotique Docotris operibus et commentariis sacra theologia publice explicetur.
§ 12. Deinde etiam opera illius omnia, quae invenirei potuerunt, partim nondum edita nostraque auctoritate et impensis undique conquisita, partim iam evulgata, simul omnia decenti forma et quam emendatissime imprimi et e typographia nostra Vaticana in lucem emitti curamus. Quod autem ab ipso pontificatus nostri initio, Deo, ut pie credimus, inspirante, constanter proposuimus, sancti huius Doctoris nomen et merita gloriosa apud omnes pro viribus celebrare fideliumque erga eum venerationem augere et amplificare, sane ad id quoque non mediocriter excitati sumus exemplo sanctae memoriae Pii Papae V., praedecessoris nostri, de christiana repubica optime meriti, et quem ut parentem adhuc reveremur et colimus.
§ 13. Is enim religiosa pietate et singulari devotione permotus, qua afficiebatur erga sanctum Thomam de Aquino, Ordinis sui decus et Ecclesiae catholicae ornamentum, cupiens eodem modo eundem Sanctum ob eius praestantissima in catholicam Ecclesiam merita congruis honoribus exornare, praeter alia hoc iussit atque decrevit, ut illius festus dies quotannis duplicis officii ritu ad instar sanctorum quatuor Ecclesiae Doctorum perpetuo celebraretur; quod et S. Bonaventurae, Doctori eximio, tribui debere aequum profecto existimamus, cum tam multa inter eos virtutis, sanctitatis, doctrinae, meritorum coniunctio et similitudo intercedat. Hi enim "sunt duae olivae et duo candelabra" (Apoc. 11, 4.) in domo Dei lucentia, qui et caritatis pinguedine et scientiae luce totam Ecclesiam collustrant; hi singulari Dei providentiae eodem tempore tanquam duae stellae exorientes ex duabus clarissimis regularium Ordinum familiis prodierunt, quae sanctae Ecclesiae ad catholicam religionem propugnandam maxime utiles, et ad omnes labores et pericula pro orthodoxa fide subeunda paratae semper existunt, ex quibus, tanquam ex fertili et bene culto solo, quotidie per Dei gratiam fecundae et fructuosae plantae procreantur, hoc est viri doctrina et sanctitate praestantes, qui Petri naviculae, tot fluctibus agitatae, et Romano Pontifici, eius clavum non sine magna sollicitudine tenenti, fortem et fidelem operam navant. Hi duo Sancti, cum essent coaevi iisdemque studiis dediti, condiscipuli, simul magistri, pari ratione a Gregorio X. summo Pontifice, cum ambo ad Concilium evocarentur, honorati, et in huius vitae peregrinatione fraterna caritate, spirituali familiaritate, sanctorum laborum societate valde coniuncti fuerunt, et denique pari gressu ad caelestem patriam commigrantes, pariter felices et gloriosi illa sempiterna beatitudine perfuuntur, ubi eodem caritatis affectu, ut pie credimus, pro nobis in hac lacrymarum valle laborantibus orant divinamque opem implorant, ut merito idem Sixtus IV., hos duos Sanctos persimiles et quasi geminos in Christo fratres agnoscens, statuerit, sanctum Bonaventuram consimili venerationis et honoris praerogativa atque S. Thomam decorandum esse.
§ 14. Quod igitur a nobis et seraphici Ordinis caritas, et sancti Bonaventurae meritorum magnitudo, et catholicae Ecclesiae, cuius gubernacula nobis, licet immerentibus, a Deo commissa sunt, utilitas et aedificatio requirit, habita super his omnibus cum venerabilibus fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus deliberatione matura, de eorundem consilio et unanimi assensu et ex certa nostra scientia ac de attributae nobis Apostolicae potestatis plenitudine, hac nostra perpetua valitura constitutione, doctrinam ipsius S. Bonaventurae a supradictis praedecessoribus nostris, Clemente IV. Gregorio X. et Sixto IV. laudatam, in Concilio Lugdunensi maxime spectatam, in Florentino etiam ad res difficiles explicandas adhibitam, gravissimorum virorum auctoritate testificatam et commendatam et eximo Ecclesiae Doctore dignam, nos quoque plurimum in Domnio laudamus et commendamus, ac littera eiusdem Sixti IV., quas pro expressis hoc loco haberi volumus, excepta eius ordinatione de festo die S. Bonanventurae secunda Dominica Iulii celebrando, harum tenore approbantes et innovantes, ipsum S. Bonaventuram, iure sanctorum Doctorum consortio ab eodem Sixto IV. adscriptum et connumeratum, auctoritate Apsotolica tenore preaesentiarum inter praecipuos et primarios, qui thologicae facultatis magisterio excellerunt, habendum ac venerandum esse, decernimus et declaramus.
§ 15. Atque ob eam causam sperantes in Domino, huius Seraphici Doctoris lucubrationes ad doctrinam et devotionem, quam in clero populoque christiano magnopere lucere et ardere cupimus, maximo adiumento fore, illius libros, commentarios, opuscula, opera denique omnia,.prout ex nostra typographia Vaticana quam emendatissima, ut supra dictum est, emittuntur, ut aliorum Ecclesiae Doctorum, qui eximii sunt, non modo privatim, sed publice, in gymnasiis, academiis, scholis, collegiis, lectionibus, disputationibus, interpretationibus, concionibus, sermonibus omnibusque aliis ecclesiaticis studiis christianisque exercitationibus citari, proferri, at que cum res postulaverit, adhiberi volumus et decernimus.
§ 16. Et nihilominus, ut sapientissimi huius Doctoris gloriosa recordatio, si non pro ipsius dignitate, at saltem pro humana tenuitate, ob ingentia illius merita ardentiori studio recolatur, felicis recordationis praedecessorum nostrorum Bonifacii Papae VIII., qui de sanctis quator Doctoribus, et Pii Papae V., de praedicto S. Thoma eadem praeceperunt, exemplo adducti, praecipimus, ut eiusdem officio a cuntis personis ecclesiaticis, saecularibus et quorumvis Ordinum regularibus tam publice quam privatim pridie Idus Iulii (non obstante praedicta Sixti IV. ordinatione de secunda Dominica dicti mensis) celebrari atque in Calendariis, cum Doctoris nomine et festi duplicis adiectione describi et imprimi debeat, etiamsi in novissimis breviarii et missalis Romani reformationibus aliter dispositum fuerit, neque secus atque a nobis ut supra ordinatum fuit, per quoscumque quavis auctoritate praeditos, censeri aut interpretari posse decernimus.
§ 17. Hortantes universos utriusque sexus Christi fideles civitatis Balneoregii, quae clarissimum hoc edidit lumen, et illis dioecesis, ut eodem die festo a servilibus, de sanctae Ecclesiae more, operibus abstineant. Ut autem Christi fidelium devotio ad seraphci huius Doctoris diem festum colendum eiusque opem pie implorandam eo magis accendatur, quo ex hoc caelestis gratiae dono se uberius conspexerint esse refectos, de omnipotentis Dei misericordia ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus utirusque sexus Christi fidelibus tam in dicta civitate et dioecesi Balneoregii, quam in praeclara Galliae urbe Lugduno, ubi ille bono certamine legitime decertato, cursu consummato, fide servata, ex hoc calamitoso saeculo ad meritorum suorum et coronam in caelum feliciter migravit, in almaque Urbe nostra, ubi in hac Basilica sanctorum Duodecim Apostolorum collegium a nobis, ut iam diximus, est erectum, constitutis, qui eius festum huiusmodi, ut ceteras de praecepto Ecclesiae servari solitas festivitates, devote colentes, vere poenitentes et sacramentaili peccatorum suorum confessione praemissa, eo die sanctissimum Eucharistiae Sacramentum sumserint, plenarium omium peccatorum suorum indulgentiam et remissoinem misericorditer in Domino concedimus et elargimur. Qui vero ecclesias Fraturm Minorum S. Francisci ipso die festo a primis vesperis usque ad occasum solis eiusdem diei devote visitaverit, pias inibi ad Deum preces, prout sua cuique suggeret devotio, effundentes, decem annos et totidem quadragenas de iniunctis eis seu alias quomodolibet debitis poenitentiis per praesentes libtteras perpetuo duraturas, quas sub quibusvis indulgentiarum revocationibus ve llimitationibus nullo modo comprehendi volumus, misericorditer in Domino relaxamus.
§ 18. Quocirca fraternitati et discretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus, ut praesentes litteras et in eis contenta quaecumque in suis quilibet provinciis, vivitatibus, ecclesiis et dioecesibus solemniter publicari, et ab omnibus personis ecclesiatiscis, saecularibus et quorumvis ordimum regularibus ubique locurum et gentium inviolate perpetuo observari procurent.
§ 19. Volumus autem, ut earundem praesentium transumtis etiam impresis, manu alicius notari publice subscriptis, et sigillo alicius personae in dignitate ecclesiatica constitutae munitis, eadem prorsus fides ubique adhibeatur, quae ipsis praesentibus adhiberetur, si essent exhibitae vel ostensae.
§ 20. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrarum approbationis, innovationis, decretorum, declarationis, voluntatum, praecepti, concessionis, elargitionis, relaxationis et mandati infrigere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datae Romae apud Basilicam SS. xii. Apostolorum, anno Incarnationis Dominicae millesimo quingentesim octuagesimo octavo, pridie Idus martii, Pontificatus nostri anno tertio.
Click here for the English translation.