Sanctissimi Domini Nostri

Leonis Divina Providentia Papae XIII

Misericors Dei Filius

Constitutio De Lege Franciscalium tertii Ordinis saecularis

[Acta Apostolica Sedis, Tom. XV, fasc. CLXXIX: Kal 3 Iun. 1883, pagg. 513-520]

LEO EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

Ad perpetuam rei memoriam

Misericors Dei Filius, qui, suavi iugo et leve onere hominibus imposito, omnium vitae et saluti consuluit, Ecclesiam a se conditam non potestatis solum sed etiam misericordiae suae reliqui heredem, ut parta per ipsum beneficia ad omnes saeculorum aetates eodem semper charitatis tenore propagarentur. Propterea quemadmodum in iis, quae Iesus Christus in omni vita vel gessit vel praecepit, mitis illa sapientia et invictae magnitudo benignitas eluxis, sic pariter in singulis christianae reipublicae institutis mira quaedam eminet indulgentia et lenitas, ut plane vel in hac ipsa re similitudinem Dei, qui charitas est [I Ion. iv, 16], gerere Ecclesia videatur. Illud east autem munus pietatis huius maternae maxime proprium, accomodare sapienter leges, quoad fieri potest, ad tempora, ad mores, at in praecipiendo exigendoque summa semper aequitate uti. Atque huiusmodi consuetundine charitatis simul et sapientiae efficitur, ut immutabilitatem doctrinae absolutam et sempiternam cum prudenti disciplinae varietate Ecclesiae coniungat.

Hac Nos ratione animum et mentem Nostram in gerendo Pontificatu conformantes, officii Nostri ducimus eo, quo aequam est, iudicio aestimare naturam temporum, at omnia circumspicere, ne quem difficultas deterreat ab utilium exercitatione virtutum. Et nun quidem perpendere ad hanc normam placuit sodalitatem Franciscalium Ordinis Tertii, qui secularis dicitur, diligenterque statuere num leges eius modice temperari ob mutata tempora oporteret.

Praeclarum istud Francisci patris institutum vehementer pietati christianorum commendavimus per litteras Encyclicas Auspicato quae die XVII Septemberis anno superiore dedimus. Dedimus autem hac voluntate atque hoc unice proposito, ut quanto plures possent ad sanctitatis christianae laudem invitatione Nostra tempestive revocarentur. Origo quippe est maxima et malorum quae permunt, et periculorum quae metuuntur, neglecta christiana virtus: alteris vero mederi, atque altera depracari non alia homines ratione possunt, quam maturando privatim et publice ad Iesum Christum reditu, qui salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum [Hebr. vii, 25]. Iamvero in curandis Iesu Christi praeceptis instituta Franciscalia tota sunt posita: neque enim quicquam spectavit aliud auctor sanctissimus, quam ut in iis, velut in quadam palestra, diligentius vita christiana exerceretur. Profecto Ordines Franciscales duo priores, magnarum virtutum informati disciplinis, perfectius quiddam diviniusque persequuntur: sed paucorum sunt, nempe eorum quibus Dei munere concessum est ad evangelicorum consiliorum sanctitatem singulari quadam alacritate contendere. Verum Tertius Ordo natus aptus est multitudini: et quantum pssit ad mores iustos, integros, religiosos superiorum temporum monumenta et res ipsa declarat.

Auctori autem et adiutori bonorum consiliorum Deo acceptum referre debemus, quod illis cohortationibus Nostris clausae aures populi christiani non fuerunt. Imo vero plurimis ex locis perfertur excitata erga Franciscum Assisiensum pietas, autusque passim numerus sodalitatem Tertii Ordinis expetentium. Quapropter velut incitamenta currentibus praebituri, illus decrevimus cogitationem intendere, unde impediri aut retardari aliquatenus posse animorum salutaris iste cursus videbatur. Et primum quidem perspeximus, Regulam Terii Ordinis quam Nicolaus IV Decessor Noster, probavit confirmavitque Constitutione Apostolica Supra Montem die xviii Augusti mcclxxxix, non omnino iis, quibus nunc vivitur, temporibus atuqe moribus respondere. Hinc cum expleri suscepta officia sine molestia et labore nimio non possint, pleraque legum capita condonare sodalium precibus hactenus necesse fuit: quod quidem sine disciplinae communis detrimento fieri non posse, facile intelligitur.

Deinde alia quoque in aedem sodalitate erat caussa, quae Nostras sibi curas vindicaret. Nimirum Romani Pontifices Decessores Nostri Tertium Ordinem iam inde a natali suo summa benevolentia complexi, Indulgentias complures et satis amplas in expiationem admissorum sodalibus concessere. Quarum ratio effecta est annorum decursu perplexior: atque illud in contentionem saepe veniebat, num de pontificali, indulgentia certis in caussis constaret, et quo tempore, quove genere eadem uti fas esset. Certe desiderata non est Apostolicae Sedis hac in re povidentia: ac nominatim Benedictus XIV P. M. Constitutione Ad Roman Pontificem die xv Martii anno mdccli tollendas priores dubitationes curavit; non paucas tamen, ut fere fit, denua attulit dies.

Quamobrem huiusmodi incommodorum cogitatione adduct, ex sacro Consilio Indulgentiis sacrisque reliquiis tuendis praeposito aliquot S. E. R. Cardinales destinavimus, qui leges Tertiariorum pristinas cum cura recognoscerent; item Indulgentias et privilegia omnia in commentarium relata examinarent: adhibitoque intelligenti iudicio, hac de re ad Nos referrent, quid retinendum quidve novandum pro temproum conditione censuissent. Transacto, uit imperatum erat, negotio, ii quidem Nobis auctores fuerunt, leges veteres flecti atque accomodari ad has recentes vivendi consuetudines oportere, cum quorumdam capitum immutatione nonnulla. De Indulgentiis vero, ne qui reliquatur haesitandi locus, prohibendique caussa periculi, ne quid non iure fiat, arbitrati sunt, Nos ad exemplum Benedicti XIV sapienter utiliterque facturos, si revocatis abrogatisque Indulgentiis omnibus, quae hactenus valuerant, alias quasdam ex integro eidem sodalitio decreverimus.

Ergo quod bonum felixque sit, Dei gloriam ampliciet, re pietatis virtutumque ceterarum studia magis accendat, Nos his Litteris auctoritate Nostra apostolica Legem Franciscalium Ordinis Tertii, qui secularis dicitur, eo modo quo infra descripta est, novamus et sancimus. Quo tamen facto nihil demptum de ipsa Ordinis natura putetur; quam omnino volumus immutatatm atque integram permanere. Praeterea poenarum remissionibus, seu Indulgentiis, privilegiisque, quae infra in indice recensetur, eosdem sodales uti posse volumus et iubemus, sublatis penitus Indulgentiis privilegiisque universis, quae eidem sodalitio haec Apostolica Sedes quocumque vel tempore, vel nomine, vel forma ante hanc diem concesserat.

Lex Sodalium Franciscalium Tertii Ordinis

qui Saecularis dicitur

Cap. I.

DE COOPTATIONE, TIROCINIO, PROFESSIONE.

§ I. Ne quos cooptari liceat, nisi maiores quatordecim annorum, eosque bene moratos, retinentes concordiae, atque in primis sanctitate professionis catholicae probatos, spectatoque erga Ecclesiam Romanam Sedemque Apostolicam obsequio.

§ II. Nuptae, nisi sciente et consentiente viro, ne cooptentur, extra quam si secus videatur faciendum, auctore sacerdote conscientiae ipsarum iudice.

§ III. Adlecti in sodalitatem scapulare parvum unaque cingulum de more gerant: ni gesserint, statis privilegiis iuribusque careant.

§ IV. Qui quaeve Tertium Ordinem inierint, unum ipsum annum tirocinio exigant: mox, Ordinem rite professi, servaturos esse iura Dei, obedientes Ecclesiae dicto futuros; si quid in iis, quae professi sunt, deliquerint, satis facturos singuli spondeant.

Cap. II

DE DISCIPLINA VIVENDI.

§ I. Sodales Tertii Ordinis in omni cultu hatibuque, sumptuosiore elegantia posthabita, teneant eam, quae singulos deceat, mediocritatis regulam.

§ II. Choreis ludisve scenicis procacioribus, item comissationibus perquam caute abstineant.

§ III. Pastu atque potu utantur frugaliter: neve ante vel accumbant vel assurgant de mensa, quam invocato pie grateque Deo.

§ IV. Ieiunium Mariae Virgini Immaculatae, item Francisco Patri, pridie sacra solemnia, singuli servanto: admodum laudabiles, si qui praeterea vel ieiunium in sextas, vel abstinentiam carnium in quartas quasque ferias servarint, disciplina veteri Tertiariorum.

§ V. Admissa rite expianto permenses singulos; item ad divinum epulum accedant per menses singulos.

§ VI. Tertiarios ex ordine Clericorum, quod Psalmis quotidie dant operam, nihil praeterea hoc nomine debere placet. Laici, qui nec canonicas, neu Mariales preces, vulgo Officium parvum B. V. M., persolvunt, precationem Dominicam cum Salutatione Angelica et Gloria Patri adhibeant duodecies in dies singulos, excepto si per valetudinem non liceat.

§ VII. Quibus est testamenti factio, ii suo quisque tempore de re sua testentur.

§ VIII. In familiari vita studeant ceteros exemplo antecedere: pietatis artes, resque optimas provehere. Libros vel diaria, unde pernicies virtuti metuatur, domum suam inferri, ab iisque, qui in ipsorum potestate sint, legi ne sinant.

§ IX. Charitatem benevolam et inter se et ad alienos sedulo tueantur. Componendas, sicubi possunt, discordias curent.

§ X. Iusiurandum ne iurent unquam, nisi necessario. Turpia dictu, scurriles iocos fando fugiant. Excutiant sese vesperi, num tale quidquam temere fecerint: si fecerint, errorem poenitendo corrigant.

§ XI. Rei divinae, qui commode possunt, quotidie intersint. Ad coetus menstruos, quos Praefectus indixerit, conveniant.

§ XII. Conferant in commune pro facultate quisque sua nonnihil, unde vel tenuiores e sodalium numero, praesertim affecta valetudine, subleventur, vel divini cultus dignitati consulatur.

§ XIII. Ad sodalem aegrotantem Praefecti vel adeant ipsi, vel mittant, qui charitatis officia expleat. Iidem, in morbo ancipiti, moneant suadeant, ut quae ad expiandum animum pertinent, aegrotus tempestive curet.

§ XIV. Ad exequias sodalis demortui sodales municipes hospitesve conveniant, simulque Mariales preces instituto Dominici Patris, id est Rosarium, tertiam partem ad caeleste demortui solatium adhibeant. Item sacerdotes inter rem divinam, laici, si poterunt, sumpta Ecuharistia, pacem fratri defuncto sempiternam pii volentes adprecentur.

Cap. III.

DE OFFICIIS, DE VISITATIONE, DEQUE IPSA LEGE.

§ I. Officia, advocatis ad conventum sodalibus, deferantur. Eadem triennalia sunto. Oblata ne qui sine caussa iusta recuset, ceu oscitanter gerat.

§ II. Curator, qui Visitator audit, diligenter quaerat, satisne salvae leges. Eius rei ergo, sodalitiorum sedes in singulos annos, eoque crebrius, si res postulaverit, pro potestate circumeat, coetumque habeat, Praefectis sodalibusque universis adesse iussis. Si quem Visitator ad officium monendo iubendo revocarit, sive quid, salutaris poenae nomine, in quemquam decreverit, hic modeste accipiat, idemque luere ne abnuat.

§ III. Visitatores ex Primo Franciscalium Ordine, vel ex Ordine Tertio Regulari legantur, quos Custodes seu Guardiani, si id rogati fuerint, designabunt. Visitatoris munere laicis viris interdictum esto.

§ IV. Sodales nec obedientes et noxii iterum et tertium admoneantur officii sui: ni pareant, excedere Ordine iubeantur.

§ V. In his legibus si qui forte quid deliquerint, hoc se nomine culpam suscepturos nullam sciant, exceptis iis quae iuro divino Ecclesiaeve legibus alioqui praecipiuntur.

§ VI. Si quae huius capita legis quemquam servare caussa gravis et iusta prohibeat, eum ex ea parte lege solvi, eademve capita commutari prudenter liceat. Cuius rei Praefectis ordinariis Franciscalium et Primi Ordinis et Tertii, item Visitatoribus supra dictis facultas potestasque sit.

Index indulgentiarum et privilegiorum.

Cap. I.

DE INDULGENTIIS PLENARIIS.

Tertiariis ex utroque sexu singulis, qui ad missorum confessione ritu christiano expiati sacram Eucharistiam sumpserint, Indulgentiam plenariam consequendi ius sit, diebus et caussis quae infra scriptae sunt:

I. Die aditiali:
II. Quo die singuli Ordinem primitus profitentur:
III. Quo die ad concionem menstruam seu Conferentiam conveniunt, si modo templum aliquod publicumve sacrarium pietatis caussa adierint, remque christianam Deo de more commendaverint:
IV. Die IV Octobris, natali Francisci Patris legiferi: die XII Augusti, natali Clarae Virginis legiferae: die II Augusti, festo Mariae Angelorum reginae ob Basilicam eius dedicatam: item quo die solemnia anniversario aguntur Sancti caelitis, in cuius templo sedes est sodalitii constituta, si modo ipsum templum pietatis caussa celebraverint, remque christianam Deo de more commendaverit:
V. Semel per menses singulos, quo die cuique placuerit, si modo templum aliquod publicumve sacrarium pietatis caussa adierint, et aliquandiu ad mentem Pontificis maximi obsecrando perstiterint:
VI. Quoties, potioris vitae studio, per octo dies continuos statis animi meditationibus operam daturi secesserint:
VII. Item morituris, si sanctum salutare nomen Iesu aut voce, aut, si loqui posse desierint, voluntate imploraverint. Iidem eodem iure fruantur, si nec compotes sacra Confessione atque Eucharistia, animi dolore culpas expiaverint.
VIII. Bis in anno Benedictionem summi Pontificis nomine accepturis, si ad mentem ipsius Pontificis Deo aliquandiu supplicaverint: itemque, hac ipsa supplicandi lege, accepturis quam appelant Absolutionem, hoc est Benedicionem, per hos dies qui infra scripti sunt: I. Natiali Domini Nostri Iesu Christi: II. die solemni Paschatis Resurrectionis: III. die solemni Pentecostes: IV. in festo Sanctissimi Cordis Iesu: V. item Immaculatae Conceptionis B. Mariae Virignis: VI. Iosephi sponsi sius die XIX Martii: VII. Impressionis ss. Stigmatum Francisci Patris die XVII Septembris: VIII. Ludovici regis Galliarum, Patroni caelestis sodalium Tertio Ordine die XXV Augusti: IX. Elisabeth Hungaricae die XIX Novembris.
IX. Item semel in mense, si qui Pater, Ave et Gloria Patri quinquies pro incolumitate rei christianae, semel ad mentem Pontificis maximi recitaverint, ii iure omni ad expiandas animi labes fruantur, quo fruuntur et qui stativa in Urbe supplicia obeunt, et qui Portiunculam, Hierosolymitana loca sanctissima, aedem Iacobi Apostoli Compostellensem, religionis caussa, celebrant.
X. Quibus diebus stativae supplicationes in Missali Romano designantur, si templum sacrariumve, in quo sedes christianam Deo de more commendaverint, in eodem templo sacrariove per eos ipsos dies amplissimo iure fruantur, quo in Urbe cives hospitesve fruuntur.

Cap. II.

DE INDULGENTIIS PARTIALIBUS.

I. Tertiariis ex utroque sexu singulis, si templum sacrariumve, in quo est sedes sodalitii constituta, celebraverint, Deoque pro rei christianae incolumitate supplicaverint quo die sacra Stigmata Francisco Patri divinitus impressa sunt, item festo sanctorum Ludovici regis, Elisabeth reginae Lusitaniae, Elisabeth Hungaricae, Margaritae Cortonensis, itemque aliis duodecim diebus, quos singuli maluerint et Praefectus Ordinis probarit, ea supplicatio septennis septiesque quadragenae satisfactionis instar sit.
II. Quoties Missae aliisve divinis officiis, vel sodalium conventibus publicis privatisve interfuerint: inopes hospitio acceperint: dissidia composuerint, componendave curarint: in pompam rite ductam prodierint: Sacramentum Augustum, cum circumfertur, vel comitati sint, vel, si comitari nequiverint, ad campani aeris signum precationem Dominicam cum Salutatione Angelica semel recitaverint: quinquies precationem et salutationem eamdem recitaverint rei christianiae, vel animabus sodalium defunctorum Deo commendandis: hominem mortuum extulerint: devium quemquam ad officium reduxerint: Dei praeceptis ceterisque ad salutem necessariis quempiam erudierint: aut aliud quippiam ex hoc genere charitatis egerint, toties singulis eorum, harum rerum singularum caussa, tercentos de poenalium dierum numero expungere liceat. Tertiariis, si malint, omnibus et singulis indulgentiis supra dictis, sive plenariis sive partialibus, labes poenasque defuntorum expiare liceat.

Capt III.

DE PRIVILEGIIS.

I. Sacerdotibus ex ordine Tertiariorum ad quodlibet altare facientibus, tribus ex qualibet hebdomade diebus, perlitare fas sit, modo ne similem perlitandi facultatem in alium diem impetraverint.
II. Qui sacrum fecerit animabus sodalium defunctorum expiandis, is ubicumque veniae defuncto impetrandae perlitato.

Atque haec omnia et singula, uti supra decreta sunt, ita firma, stabilia, rata in perpetuum esse volumus: non obstantibus Constitutionibus, Litteris Apostolicis, statutis, consuetudinibus, privilegiis, alisque Nostris et Cancellariae Apostolicase regulis et contrariis quibuscumque. Nulli ergo hominum liceat has Literras Nostras ullo modo, ullave ex parte violare. Si quis autem adversus eas tale quicquam ausit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli Apostolorum Eius se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Petrum, anno Incarnationis Dominicae Millesimo octongentesimo tertio, III Kalendas Iunias, Pontificatus Nostri Anno Sexto.

C. Card. Sacconi Pro-Datarius — Th. Card. Mertel.

Visa de Curia I. De Aquila e Vicecomitibus

Loco + Plumbi

Reg. in Secret. Brevium

I. Cugnonius.


Click here for the English translation of this text.